Articulus 28
Articulus 28
In cognoscens uxorem suam aliquo casu sit repellendus ab Ecclesia ?
Deinde querilur de hoc quod dicit, ibi, 1, post initium : "Loc autem quoties fil, ab ingressu Ecelesie est abstinendum, ele."
Hoc enim videtur esse falsum : quia 1. Non ejicit Ecclesia nisi excommunicatos : tales autem non sunt excom-_ municati : ergo videtur, quod non oporet ab ingressu Ecclesiae temperare.
2. Item, Prater excommunicationem non videmus ab Ecclesia nisi solemniter pemnitentes ejici : solemnis autem pcenitentia non fit nisi pro crimine quo quis totam urbem commovit, sicut supra in tractatu de penitentia habitum est : cum izitur illud non sit nisi veniale peccatum, non videtur quod ab Ecclesie ingressu in isto casu sit temperandum.
3. Item, Sicut dicit Dionysius in 2£ eclesiastica hierarchia, in theoria sancte synareos, id est, communionis, quinque venera hominum ab Ecclesia tempore communionis per diaconum in primitiva Ecclesia ejiciebantur, scilicet infideles, catechumeni, energumeni, de novo conversi, et solemniter peenitentes : sed isti in nullo illorum ordinum sunt : ergo ab ingressu Eeclesie propter actum matrimoni et usum non oportet temperare.
4. Item, Supra habuimus in Liflera ex verbis Augustini, quod hoc quod conjuvos uluniur se praeter intentionem creandorum liberorum, ponendum in eis pro quibus quotidie dicimus : Dimitte nobis debita nostra* : ergo reputatur inter quotidiana et levissima peccata : sed propler illa numquam oportet ab ingressu Kecclesiee temperare : ergo videtur falsum dicere in Littera.
3. Item, Dicit Gregorius, quod spiritualia peccata majoris sunt ponderis quam carnalia : ergo et venialia in illis majoris sunt ponderis, quam venialia in istis : ergo pro motu irw vel superbie magis est temperandum ab ingressu Eeclesix, quam pro tali actu usus matrimonil.
Responsio. Dicendum, quod istud dictum est non propter magnitudinem reatus ostendendam, sed ad demonstrandam incongruentiam actus concumbendi ad spiritualia intelligenda et videnda quae tractantur in locis sacris in obsequiis divinis et sacramentis : quia contemplatio divinorum esse non potest, nisi spiritu ascendente super corpus : et in coitu sub carne quasi suffocatus jacet spiritus. Nec est dictum ut ita servetur, sed potius ut: moveantur carni servientes, ut humiliter se tunc retrahant a sacris locis, sed non sunt redarguendi si non fecerint.
Ad primum ergo dicendum, quod excommunicatio ejicit a loco sacro etiam invitum : sed hic tantum ostenditur incongruitas delectationis carnis ad contemplationem sacrorum, ut homo tune humiliter seipsum retrahat.
Ad utrimum dicendum, quod licet sint reatus majoris spiritualia quam corporalia, tamen non ita suffocant spiritum per impetum delectationis, sed remanent in vigore suo, et non habent verecundiam adjunctam : sed coitus totum enervat spiritum, ut dictum est : et ideo tunc debet se homo retrahere a contuitu divinorum.
On this page