Articulus 2
Articulus 2
An semper et aequaliter contingat reddere debitum ?
Incidit autem primo hic questio triplex. Prima est. Qualiter contingit solvere debitum ? Secunda est, Utram solventi hoc computetur pro perfectione sanctitatis, ut dieit in Littera ? Tertia, Utrum debet solvi debitum non exigenti sive poscenti.
1. Ei cui solvitur debitum, necesse est quod solvatur tempore indigentia, quia cum sit preceptum affirmativum, obligat pro tempore necessitatis ad solvendum: hoc autem in conjuge est tempus instantis concupiscentiie : ergo tunc ei est solvendum. Sed ponamus, quod tunc vir sit impotens propter aliquam causam quam ipse fecit sibi: ergo videtur, quod ipse peccet morta liter tunc non solvendo.
2. Item, Solutio istius debiti valet in modum medicine : ergo tempore morbi adhibenda est: sed forte tunc non potest ut prius: ergo si post cognoscat, videtur quod debitum non solvat.
3. Item, Ponamus, quod vir solvit pluries, donee evaporante calido et flnente humido plus solvere non possit, et mulier adhuc instet ex incitatione concupiscentia: constat, quod isle non potest solvere : ergo non tenelur, quia inanis est aclio quam iuopia debitoris excludit: ergo videtur, quod non semper contingit solvere debitum.
3. Item, Objicitur de his qui exercifils exsiccant et infrigidant se, quod non possunt frequenter coire, vel etiam ex ingurgilatione calorem naturalem suffocant, et foomine corum expetunt coitam: quid sit faciendum ? constat cuim, quod jure tenentur solvere: ergo peccant omiltentes, ut videtur.
Ad 1 autem quod primo objicitur, dicendum quod tempore indigentiae est solvendum secundum facultatem solventis. De causa autem dicenduin, quod ila vel est ex matrimonio causata, aut ex aliis causis. Si primo modo: tunc hoc est, quia aut concubuit, et tunc sufficienter solvit, quia non tenetur ad immoderatum concubitum : quia mulier post decentem solutionem conqueratur, potius se exhibet meretricem quam conjugem. Si autem ex alia causa est : aut ila est licita, aut illicita. Si licita: tune non tenetur solvere, quia Deus cum im potentem fecit. Si autem illicita sit: tunc bene puto, quod sequens peccatum uxoris aliquo modo imputetur ei, nisi pweniteat et quantum in se est faciat quod in ipso est, quod contineat uxor ex bona voluntate : propter fragilitatem enim supervenientem matrimonio non solvitur matrimonium,
On this page