Text List

Articulus 3

Articulus 3

An solvere debitum sit pro perfectione sanctitatis matrimonii ?

ARTICULUS IL,. An solvere debitum sit pro perfectione sanctitatis matrimonii ?

Secundo queritur, Utrum computetur hoc pro perfectione sanctitalis matri+ monil ?

Videtur quod sic: quia 1. [foc expresse dicit Augustinus in Litlera.

2. Item, Justitia aque bona est virtus vel melior, quam castitas : ergo suus actus valet actu castitatis: sed solvens exhibet aclum justitie: ergo videtur, quod computetur et pro perfectione sanclitatis.

3. Item, Tullius probat im primo de Officiis, quod officium justitiae melius est omnibus officiis aliarum virtutum : ergo suus actus plus valet quam actus aliarum : sed reddens exhibet justitiam : ergo videtur, quod plus facit, quam si perfectam teneret castitatem.

4. Item, Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod ultimum bonum facit justitia, et est ipsa sicut hesperus in ccelo lucens : hoe autem non facit castilas: ergo videtur, quod justitiae actus plus recompensat etiam, quam castitas : et inde ut prius inferatur.

In contrarium hujus est, i. Quod dicitur, Eccli, xxv1, 20: "Omnis ponderatio non est digna continentis animae". Ergo justitia non potest recompensari.

2. Item, Supra habitum est, quod xanctiora sunt conjugia pari voto continentium: ergo usus coitus minuit sanctitatem : ergo impossibile est, quod coitus alicui imputetur pro perfectione sanctitatis,

Ad hoc dicendum, quod Augustinus hic loquitur de reddente invite, cujus tota devotio est ad continentiam, et tantum debito matrimonii, et fide thori potius ad solutionem cogitur, quam carnali desiderio incitetur.

Ad primas autem rationes dicendum, quod si justitia et castitas comparantur secundum hoc quod valent politegiis et ad allerum, vincit justitia castitatem : si autem comparantur secundum decorem et honestatem quam habent, vincit castitas justitiam.

Et secundum primum modum procedunt rationes primo inducte : secundum allerum autem procedunt rationes secundo inductee,

Et per hoc patet solutio ad utramque partem objectionum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3