Articulus 13
Articulus 13
An alter conjugum solvens debitum, eodem die edere possit carnes Agni? et, An exigens possit accipere corpus Domini? et, An eodem die quando acceptum est, possit reddit debitum ?
ARTICULUS XIII. An alter conjugum solvens debitum, eodem die edere possit carnes Agni? et, An exigens possit accipere corpus Domini? et, An eodem die quando acceptum est, possit reddit debitum ?
Secundo queritur, Utrum solvens debitum, carnes Agni eodem die edero possit? vel etiam eodem die quo cdrnes Agni comederit, solvere debeat debitum?
Videtur autem, quod non : quia 1. In Littera hic dicitur, quod panis qui de ecelo descendit, non potest ab aliis qui conjugalibus paulo ante adhesere amplexibus, violari atque contingi : go habetur propositum.
2. Item, Minus incongruus actus sacramento Eucharistia est comedere, quam coire, et peccat mortaliter qui accipit corpus Domini post comestionem : ergo et post coitum : sed nihil est faciendum, quod est peceatum mortale : ergo solvens debitum, non debet carnes Agni contingere vel sumere.
3. Item, In lactucis agrestibus peenitentiae et doloris est samenda Eucharislia : ‘sed inpossibile est simul esse in voluptate coitus et dolore : ergo videtur, quod post voluptatem coitus noa sit accipienda Hucharistia. Quod autem impossibile sit, patet per Glossam super epist. I ad Corinth. vi, 13, ubi dicit, quod nihil interim fieri vel cogitart ali~ quid potest, eo quod totus spiritus sal carnem deseendib.
t. Them, Gregorius serrbit ad AugusUnum, Anglorum Episcopum, et ponitur in decreto, distinctione 6, quod cliam post nocturnam poliutionem a carnibus Agni temperandum est. Ergo muilo magis post coitum in vigila perpetratum,
5. Item, Summe spiritualitatis rem accipere in maxima carnalitate, est perversitas : sed Eucharistia summe est spiritualitatis : ergo videtur quod in maxima carnalitate post coitum non est accipienda.
In contrariun est hoc, quod in precedenti distinctione habitum est a Grexorio : "Si quis sua uxore utitur non cupidine voluptatis raptus, sed tantum procreandorum liberorum gratia, ille profecto sive de ingressu Ecclesia, sive de corpore Domini in ministerio sumendo, suo est judicio relinquendus : quia prohiberi non debet a nobis accipere, quiin igne positus nescit ardere." Ex hoc patet, quod qui solvit propter justitiam vel liberorum gratia, ille post lalem concubitum potest accipere corpus Domini : quia non refert utram solvat propter justitiam vel fidem thori, an propter pietatem liberorum procreandorum.
Videtur, quod non: quia 1. In praecedenti distinctione ex verhis Gregorii habitum est, quod etiam ab ingressu Ecclesiae est tali abstinendum : ergo multo fortius a communione Eucharistia erit sibi abstinendum.
2. Item, Augustini dictum est : "Cresec, et manducabis me :" sed iste adhuc pusillus est cui periculose sapiunt carnalia : ergo non debet carnes Agni edere.
3. Item, In figura dicitur de hoc sacramento, Exod. xu, 11: "Renes vestros aceingetis". Dicit autem Gregorius, quod "lumbos precingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus:" ergo qui non accingit lumbos, non debet carnes Agni edere : sed petens debitum ex infirmitate, non accingit lumbos : ergo nou debet carnes Agni edere,
4. Item, I Reg. xx1, 4, dixit Achimelech: "Si mundi pueri sunt, maxime a mulieribus", manducent. Ergo si non sunt mundi, non licebat comedere etiam figuram istius sacramenti. Ergo multo minus licebit accipere rem: ergo post tale debitum exactum non licebit comedere carnes Agni.
In contrarium hujus est, quod 1. Talis concubitus non est nisi venialis, sed propter venialia non debet dimilti: quia sic omnis homo deberet dimiitere, cum in multis offendimus omnes: ergo non oportet, quod iste dimittat propter hoc sumere corpus Domini.
2. Item, A beato Bernardo arguitur Petrus, quia dixit: "Exi ame, quia homo peccator sum, Domine?": quia a peccatore magis vocandus est Deus, sicut a Zachao, dummodo doleat de peccatis : sed iste dolet : ergo debet Deo appropinquare quantum potest per Eucharistiae perceptionem.
3. Item, Matth. 1x, 12: "Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus," Constat autem, quod summa miedicina et medicus est ipse Dominus in sacramento perceptus: ergo debet accipi ab ipso qui male habet in concupiscentia propter quam exigit debitum.
Urrerivs quaeritur hic, Utrum postquam acceptum est corpus Domini, eodem die parum vel multum post exigi vel reddidi possit debitum ?
Videtur, quod non: quia 4. Contrarii sunt motus concupiscentie, et sacramenti: quia unum movet in summum spiritum, et alterum in imum carnalium voluptatum : ergo motus unius excludit alterum, quia contrarii motus se invicem excludunt: ergo motus concupiscentiae in concubitu excludit motum nutrimenti spiritualis : ergo perditur effectus sacramenti : sed omnibus modis cavendum est, ne effectus sacramenti perdatur: ergo omnibus modis cavendum est, ne debitum exigatur vel petilum exsolvatur.
2. Item, Ego video, quod etiam cibi convenientes qui etiam ejusdem generis sunt, si subito unus post alium sumatur, secundus evacuat primum, et erit distemperantia ex indigestione : ergo multo magis hoo facient cibus spiritualis et intensissima voluptas corporalis immediate sibi succedentes: ergo voluptas coitus evacuat effectum sacramenti: ergo cavendum est omnibus a voluptate coitus post Kucharistia sumptionem.
Videtur, quod non: quia secundum legem immiunda est hujusmodi mulier, ut patet, Levit. xu, 4: ergo de sanctis nihil debet contingere : ergo nec Eucharistiam.
Eodem modo sequitur, quod nec vir pollutus, nec seminifluus, sicut Levit. xv, 1 et seq., expresse prohibetur.
In conrrarium hujus est, quod hujusmodi peenw sunt, non culpe secundum se: punitus autem non debet amplius puniri: ergo nec in hoc debet iterum puniri, quod abstrahatur ei cibus salutaris.
Responsio ad primum, quod reddens debitum propter fidem thori et justitiam, vel etiam exigens propter bonum prolis, non debet prohiberi a carnibus Agni, sed suo judicio circa hoc est relinquendus, utrum ex humilitate, quia tale negotium sine voluptate non fuit, velit abstinere, vel ex devotione velit accipere.
Ad id autem quod objicitur ex Litlera, Magister respondet in Liflera. Potest tamen aliter dici, quod Hieronymus loquitur de his qui suarum uxorum sunt nimii amatores, id est, nimis ardentes, de quibus supra habitum est, quod sunt adulteri.
Ad aliud dicendum, quod est propter Ecclesia institutionem quae repugnal : sed hic non est aliqua Ecclesiae institutio in contrarium, sed potius concessio Apostoli dicentis, Nolite fraudare invicem, etc. *.
Ad aliud dicendum, quod non sunt simul dolor et voluptas secundum actum, sed dolor secundum habitum potest esse cum voluptate secundum actum, et post voluptatem coitus, quando vadit ad communionem, potest dolere secundum actum et excludere voluptatem quae fuil prius tempore coitus.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de sacerdotibus conficientibus Kucharistiam in missa: quia illis imponitur major sanctitas, sicut in Lidtera exponilur dictum Hiecronymi: unde si generaliter accipiatur dictum, dicendum quod pollutio est signum culpw pracedentis: et ideo cum bonarum mentium sit ibi culpam timere, ubi culpa non est, multo magis est cis timendum ubi signum precedentis culpe invenitur: sed redditio debiti non est signum nec effeclus alicujus culpe : etidco nonest simile quod inductum: est. Tamen de hoc respicienda est nostra questio in tractatu de Eucharistia*: et ita fiet manifestatio solutionis.
Ad aliud dicendum, quod unum accipere cum alio secundum actum existente essct perversitas : sed nihil prohibet post carnalitatem cum qua est spiritualitas secundum habitum, accipere id quod est summe spiritualitatis : quia jam carnalitas cessavit.
Ad 1 autem quod ullerius queritur de exigente, dicendum quod ille monendus est ne accipiat, non suo judicio relinquendus ut primus: si tamen omnibus modis ex devotione se ingerat, non est prohibendus.
Ad i autem quod objicitur contra, dicendum quod sicut dictum est in pracedenti distinctione, per hoc non ostenditur nisi incongruitas invitans ad humilitatem, et non intendit Gregorius imponere necessitatem.
Ad aliud dicendum, quod aliud est accipere effectum Eucharistie, et aliud percipere. Primum est palati infirmi : secundum palati sani. Et quoad hoc dictum Augustini fuit, quod cresceret, et non quoad primunt: guia quilibet qui contritus est, potest Eucharistiam accipere.
Ad aliud dicendum, quod omnis habens continentiam concessionis conjugalis, habet renes accinctos: et dictum Gregorii intelligitur de accinctione ab illicito concubitu.
Ad aliud dicendum, quod puerorum mundatio querebatur ratione idoneitatis, quia panes erant sacerdotales, et non ratione necessitatis.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod illo die non est poscendum debitum, nec etiam reddendum, nisi alter conjunx multum instet: si tamen fiat, non credo quod sit mortale peccatum.
AbD opjEctrUM autem contra, dicendum quod licet actu sint contrarii, non tamen habitu: quia unus est sacramenti unius, et alter alterius: et unus charitatis, et alter continentiae conjugalis, quae nullam inter se) habent contrarietatem: unde actus coitus non est contra spiritualitatem, nisi sicut dispositio permanens ad tempus et transiens.
Ad aliud dicendum, quod hoc ideo fit, quia opprimit naturam, et suffocat sequentem calorem digestivum : sed non fit sic hic, quia ut jam dictum est, delectatio quae est in coitu, non profundatur ut habitus, sed transit sicut dispositio temporalis.
On this page