Text List

Articulus 12

Articulus 12

An quando vacandum est orationi, possit aliquis reddere debitum ?

ARTICULUS XII. An quando vacandum est orationi, possit aliquis reddere debitum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "L2i autem quod dictum est reddere debitum non esse peccatum, etc."

Et queruntur hic duo. Primum est, Quando vacandum est vrationi, an. possit eadem hora alius debitam petere ? Secundum, Utrum debitum reddens, possit carnes Agni edere eodem die? Et gratia hujus etiam queritur, Utram poscens debitum, carnes Agni debeat manducare ?

Ad primum sic objicitur : 1. Orare preceptum est affirmativam : ergo obligat ad aliquando implere : detur ergo tempus quodcumque sit, et in eodem tempore alter conjugum petat debitum : aut solvet dehitum, aut non. Si sic : cum igitur simul orare non possit, nec aliquid spiritualium agere, ut dicitur in Liétera, ipse non implebit praceptum de oran-~ ilo : ergo ipse omittit in tempore quo facere debet : sed omittere in tempore quo facere debet, est peccatum mortale : ergo iste peccat morlaliter. Si autem non solvit debitum : tunc fraudat egram medicina tempore periculi : ergo ipse est occasio mortis sue : sed talis eliam peccat mortaliter : ergo ipse perplexus est, quod falsum est, quia secundum Theologos nullus est perplexus.

Si forte dicas, quod ipse absolvitur asolutione debiti ratione temporis ad orandum constituli. Contra : Apostolus dicit, I ad Corinth. vu, 5: "Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu", etc. Ergo etiam inillo tempore non absolvitur nisi cx consensu alterius conjugis : sed positum est, quod ipse non consentiat, sed exigat.

2. Idem omnino objicitur de sacro loco, si in sacro loco petatur debitum. Videtur enim, quod negandum sit : quia si reddatur, leditur locus sacer : sed locus sacer non est contaminandus : ergo est negandum debitum.

3. Ad idem: quia minus videtur, quod Ecclesia ledatur per hoc, quod ibi comeditur et venditur, quam per hoc quod ibi concumbitur : sed patet, quod per hoc leditur in primis duobus : ergo et in coitu. Prozario minoris, I ad Corinth. xt, 22: Numguid non habetis domos ad manducandum et bibendum, etc. Matth. xx1, 12, Jesus expulit ementes et vendentes de templo.

Sed contra hoc videtur esse, quod in quibusdam terris propter insultus bellantium multis noctibus et multis diebus necesse est cum pueris et uxoribus in Ecclesia confugientes manere : cum ergo non multo tempore debeant earere debito, videtur quod in Ecclesia possit exigere et reddere.

Respoxsio. Dicendum, quod semper petenti debetur debitam matrimonii, et in omni hora solvendum secundum opportunitatem et facultatem. Opportunitatem autem voco : quia tamen cum coitus verecundiam quamdam habet annexam, non oportet quod solvatur in publico coram hominibus, sed omni hora dimisso negotio in quo est, si scit allerum esse in periculosa concupiscentia, tenetur captare secretum cubilis et reddere debitum.

Ad hoc autem quod querilur de precepto orationis, dicendum quod numquam est tempus reddendi ex necessitate, nisi in quo si non faciat, omittat : et hoc est ex duobus causatum, scilicet ex institutione Ecclesie, et ex impossibilitale recuperandi. Ex institutione autem Ecclesiae non obligantur, nisi persone ecclesiastice quae caste esse debent quamdiu tractant divina sacramenta ; alias autem non obligat Ecclesia, sed monet. Impossibilitas autem recuperandi non potest hic fieri: quia et si modo reddat debitum, postea potest recupcrare orationes vel in ecrastino : et ila patet, quod nonest perplexus : quia non habet necesse alierum facere, eo quod determinate orandi nonest institutum aliquod tempus conjugato. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad id quod quaeritur de loco, dicendum quod non tenetur in loco sacro debituns solvere, si aliquis alius locus haberi pot~ est : si aulem non potest, tunc solvat cum dolore cordis, et etiam si exigit cum planctu, quod sine usu matrimonit esse non potest, non credo quod peccet mortaliter.

Ab noc autem quod objicitur, quod locus contaminatur, dicendum quod contaminatio loci est duplex, scilicet ex incongruitate operis quod fit m ipso ad consecrationem et actum vei, et ex contrarielate procedens. Ula quae procedit ex incongruitate fantam, non ila contaminat locum quod indigeat reconciliatione, sed potius illa quae procedit ex contrarictate + et illa fit ex magnis facinoribus, scilicet stapro, homicidio, et hujusmodi.

Ad hoc autem quod ulferius quaritar, dicendum quod Apostolus non vult, quod per hoc locus sit contaminatus, sed incongruitas quaedam fuit : et ideo correxit eam necessitatem fieret.

Ad id autem quod objicitur de Matthao, dicendum quod ih negotiation: conjuncta erant latrocinia, et furta, et simom : et ideo expulit de templo. Et ideo non est simile, quia in oratorio, ut dicit Augustinus, "Nemo aliquid agat, nisi ad quod factumm est, unde et nomen accopit."

Et per hoc patet solutio ad totum. cum praeter

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12