Articulus 1
Articulus 1
An matrimonium sit naturale vel de jure gentium ?
Ad primum objicitur sic: 1. Natura non dictat nisi maris et fomine copulationem: sed hoc non facit matrimonium: ergo videtur, quod matrimonium non sit naturale.
2, Item, Aristoteles dicit in II Ethicorum, quod naturalia sunt eadem apud omnes : sed contractus conjugil non est idem apud omnes : ergo contractus conjugii non est naturalis : ergo nec matrimonium est naturale.
3. Item, Tullius in Rhedorica in principio ait, quod homines in principio silvestres erant : et func nemo scivit proprios liberos, nec certas nuptias ; sed constat, quod tunc naturaliter homines vivebant: ergo videtur, quod matrimonium non sit naturale, sed potius de jure gentium.
4. Item, In principio Digesti veteris, et in Institutis dicitur, quod jus naturale est, quod natura omnia animalia docet : sed non omnia animalia docet natura conjugium : ergo videtur, quod non sit naturale. Propatio media est, quod videmus multos canes sequi unam caniculam, et animalia quaedam non habere certas foeminas quibus commisceantur : ergo patet propositum.
In contrarium hujus est, 1. Quod dicitur in principio Pandectarum: Jus naturale est maris et fomine conjunctio, quod mairimonium nos appellamus: ergo est naturale.
Item, Tullius in Rhetorica dicit, quod "jus naturale est, quod non opinio ge= nuit, sed innata quaedam vis inseruit, ut maris foeminaque conjunctionem :" ergo, etc,
2. Item, Aristoteles in IX Ethicorum dicit hac verba: "Homo animal naturrale conjugale magis quam politicum, et quanto prius et necessarium magis domus civitate." Et sensus est, quod homo magis naturaliter est conjugalis, quam politicus, et tanto magis, quanto necessarior et prior est ordinatio domus ordine civitatis : sed homo naturaliter est politicus, ut probant Aristoteles et Avicenna: ergo magis naturaliter est conjugalis : ergo conjugium est naturale.
3. Item, Ad idem inducit Aristoteles aliam rationem, sic dicens: "Et filiorum procreatio communis animalibus:" et intendit sic arguere: Quibuscumque naturaliter communis est procreatio filiorum, illis etiam modus quo certificentur filii, est naturalis, sicut avibus conjungi ad unam in speciali nido : ergo et homini conjungiad unam sibi debitam in speciali domo: sed hoc est conjugium : ergo conjugium est naturale.
4. Item, Tertiam rationem inducit Philosophus, ibidem, sic dicens : "Homines autem non solum procreationis filiorum gratia cohabitant, sed et eorum quae in vitam : confestim enim divisa sunt opera, et sunt altera viri et uxoris : sufficiunt igitur ad invicem ad commune ponentes propria." Est autem haec ratio: Quidquid confert ad vitam salvantem naturam, naturale est: matrimonium est hujusmodi : ergo matrimonium est naturale. Prima autem a Philosopho per se nota supponitur. Secunpa autem probatur : quia cum nati sunt homines et adolescunt, divisa habent opera, et insufficientia sibi ad nature salutem et domus providentiam. Cum autem vir et uxor conferunt sua opera, erunt sufficientia in domus edificationem et nature salutem: sed non conferunt nisi matrimonio conjuncti: ergo matrimonium est naturale ; et sic constat propositum.
5. Item, Aspasius super eumdem locum in commento dicit, quod magis est naturale quod est a genere, quam quod est a differentia, cum tamen utrumque sit naturale: sed homo naturale habet a differenita quod est animal civile et politicum : et propter hoc unius solius vita, ut dicit Avicenna, non est nisi pejor quam potest: a genere autem habct, quod sit conjugale, sicut prius in avibus et leone ostensum est: ergo conjugium magis est naturale, quam politicum.
Responsio. Dicendum, quod verba Aspasii solventis hanc quiestionem in commento super nonum ‘thier, valde notanda sunt, et suntista: "Non potest. esse commixtio maris et foemine penitus carens culpa, nisi quae intendit prolis procreationem: et cum homo sit animal rationale, et ratio non perversa intendal optimum, non solum intendit generans homo procreare prolem, sed et procreatain educare,et educando provehere usque ad perfectionen: non solum in bonis corporis, sed etiam in bonis anime, quae sunt virtutes et scientiae : non est autem solus vir generans, nec sola mulier, sed ambo simul sunt unum generans : oportet ergo quod ambo simul intendant una communi intentione prolis procreationem et educationcm et proveclionem usque ad perfectum: oportet igitur antequam conveniant, imutuo sibi consenserint in unam individuam vitam ad prolis procreationem et educationem et provectionem usque ad perfectum : non enim esse polest rationalis intentio generantis recta, nisi uterque generantium in vitam con~ sensermt individuam: cum igitur finis naturalis virlutis generative, et actus gencrandi in homine sit proles perfecta utraque perfectione, et salus speciel non solum est in esse primo, sed etiam in esse secundo, quod est vera hominis consummatio: hunc autem finem non possunt intendere vir et mulier communi intentione generantes, qui magis sunt unui generans, nist matrimonialiter copulati : et quod non recto fine fit, peccetum est, patet quod matrimonium sit naturale, et quod omnis commixtio extra matrimonium, peceatum est, et trans- greditur legem natura." Huc usque sunt verba Aspasii: et determinant totam questionem, nec indigent expositione. Ad primum ergo dicendum, quod natura nulli animali aliquid dictat vel instigat, nisi etiam cum hoc det ei in stinctum et facullatem oplime secundum modum sue nature perficiendi : et ita etiain matrimonium quoad modum quod sua efficiatur uxor, ut sciatur qui sunt filid proprii, et qui non, erit naturale.
Ad aliud dicendum, quod in uno substantiali conyeniunt omnes, quod est consensus utriusque, sed in accidentalibus differunt : et hoc non impedit.
Ad aliud dicendum, quod Tullius intelligit hoc de natura qua est in generalione tantum considerata, et nullo modo in specie : et si etiam in genere considerelur, adhuc commixtio sua determinatur ad certam liberorum sucrum notitiam etiam naturaliter in multis animalibus, ul prius patuit. Et dle peritus qui conjunxit homines in habitationes domorum et civilatum, et malrimonii contractum, per ostensionem naturalium rationum hoc feeit : et ideo ex illa ratione non sequitur, quod matrimonium non sit naturale.
Ad aliud dicendum, quod ut prius diclum est, natura omnia animalia hoc docet, sed diversimode secundum diversitalem specierum : quaedam enim docet filiorum procreationem sine determinatione cert foeminie : et hoc est in illis in quibus mas nullam habet sollicitudinem circa filios educandos, sicut taurus, equus, asinus, canis, et lujusmodi. In aliis autem pater sollicitatur circa filios, ct ideo quaerit sibi cerlam conjunctionem ad unam foeminam sue speciei, et cum illa generat et nutrit filios, sicut aves fere omnes, et multa animalia gressibiha:nihilominus tamen aliquod matrimonium est in omnibus in quibus est mas et femina : sed in animali perfectissimo perfectissimum secundum naturam est matrimonium, et hoc est homo,
On this page