Text List

Articulus 2

Articulus 2

An habere plures uxores sté naturale?

ARTICULUS II. An habere plures uxores sté naturale?

Secundo queritur, Utrum habere plures wxores sit naturale?

Videtur, quod sic : quia 1. Dicit Aristoteles, quod unus multas implet : ergo videtur, quod hoc non sit contra naturam.

2. Item, In aliis animalibus frequenter videmus, quod multe feemine habentur ab uno mare : cum igitur naturale jus sit, quod natura omnia animalia docuit, in homine etiam non erit contra naturam habere plures uxores.

3. Item, In ordine nature videmus, quod unum movens ad generationem, movet mulia mobilia, sicut sol omnia inferiora generabilia, et primus motor movet et quodammodo impregnat omnia animalia : ergo videtur secundum ordinem nature, quod unus mas qui est ut movens, multas habere possit uxores.

4. Item, Plato posuit, quod universalia sint ut ars et masculus : particularia autem sicut artificiati materia et foemina: quia una forma universalis impregnat multa particularia, et una forma artis est in multis artificialis : ergo et masculus potest habere multas fceminas secundum ordinem nature.

5. Item, Non est caput, cui non coheret nisi unicum membrum : sed vir est caput mulieris : ergo oportet, quod cohereant ei plures mulieres.

6. Item, In Litfera, dicitur in auctoritate Augustini quae trahitur de sancta virginitate, quod antiqui patres non contra naturam hoc faciebant: ergo videtur, quod homo secundum naturam poterit habere uxores plures.

7. Item, Videmus quod multi homines naturam et rationem excellonter sequentes, sicut Cato et Arabes quidam, plures habebant uxores et habent : ergo videtur, quod hoc non sit contra naturam.

8. Item, Semen ordinatum ad nature multiplicationem projicere ubi perdatur, preter ordinem nature est : sed cum impregnata est mulier, et clausam habet matricem, si quis tunc cum ea habet coitum, semen projicit ubi perditur : ergo debet aliam cognoscere : ergo ad minus tempore conceptus potest pluribus uti in matrimonio, ut videtur.

9. Item, Si est contra naturam habere plures, quaeratur contra quam naturam ? Constat enim, quod non contra sexum est, nec contra mores animalium in genere, nec contra rationem, nec contra speciem hominis : ergo videtur, quod non sit contra naturam.

Ix contranium hujus objicitur sic : 1. Illud maxime esse naturale videtur, quod in prima natura condita est constitutum : sed tunc sic fuit institutum, quod una esset unius : ergo hoc est maxime naturale : videtur ergo, quod contra naturam sit habere plures. Mepra probatur ex hoc quod habetur, Genes. un, 24: Et adhaerebit uxori suae: et non dixit, Uxoribus.

2. Item, In animalibus aliis videmus, quod quibus non sufficiunt opera educationis filiorum, sed necesse est aliquid conferre, sicut faciunt aves, precipue que habent pullos quos necesse est cibari a parentibus, quod una sit unius : ergo cum tale anithal sit homo, videtur quod secundum naturam generis una sit unius. Dicit autem Philosophus, quod hoc maxime naturale est, quod convenit ratione generis : ergo videtur, quod secundum naturam hominis una debet esse unius.

3. Item, Si accipiatur remotius genus quam animal, sicut unum quod est in vegetabilibus, tunc patet, quod in eodem supposito conjunguntur masculina et fceminina vis : sed in illis non conjungitur nisi una vis masculina cum una foeminina : ergo videtur, quod hoc secundum naturam debeat observari in omnibus consequentibus genus in homine : ergo secundum naturam tantum una est unius.

4. Item, In tota natura sic est, quod una forma movens non proportionatur nisi uni materia : cum igitur masculus sit ut movens, et foomina sicut materia mota, videbitur secundum naturam esse, quod tantum una uni conjungatur : ergo contra naturam erit si unus habeat plures,

5. Item, Secundum Aristotelem, tam in artibus quam in naturis, via in paucis magis est, quod natura expediat se paucissimis : ergo videtur, quod in querenda generatione via naturalis est in paucioribus quam potest : hac autem sunt duo, scilicet masculus, et foomina : ergo videtur, quod praeter viam nature est plures uni conjungi.

6. Item, In tota natura non invenitur, quod unus motor proprius sit aliorum mobilium :; sed secundum naturam in gencraltione masculus est sicut motor proprius, et foomina sicut mobile : ergo videtur, quod contra naturam sit unum marem habere plures feeminas.

7. Item, In ceelestibus et elementis numquam conjungitur nisi unum agens ut masculus cum una feemina ut patiente, sicut palet in stellis, signis, planetis, et elementis, ubi numquam est nisi calidum unum cum uno sicco vel uno humido, et frigidam unum cum uno sicco vel unico humido : ergo etiam sic debet esse in hominum conjunctione.

8. Item, Omae agens in natura remittitur si multiplicetur ei id in quod agit, ef remissio sua erit causa impedimenti vel debilitatis effectus : sed masculus est agens verissime in generatiune : ergo multiplicato eo in quod agit, remittetur, et remissio ejus crit causa impedimentivel debilitatis effectus : sed effeclus est productio similis : ergo si unus haberet plures, hoc csset impedimentum et debililas generationis. Proparur au- tem prima per inductionem in singulis, et etiam scribitur a Philosophis in pluribus locis.

Responsio. Ad hoc sine prajudicio aliter dicendum, quod secundum Aristotelem, natura hominis duplex est, scilicet que ex genere est, et qua est ex differentia. Secundum illam quae ex genere est, non est contra naturam hominis habere plures uxores: et haec natura est in homine sicut potentia et sicut imperfecta. Perfecta autem et formalis est illa que est ex differentia : et hec est duplex secundum quod ratio dupliciter sumitur, scilicet ut natura quae est in forma hominis non considerans nisi naturalia : et ut ratio deliberativa corum qua solus inter alia percipit homo, sicut est honestum, turpe, conservativum pacis, et incitativum discordia, consiliativum civitalis, et destructivum civitatis et domus. Et primo quidem modo adhuc videtur, quod non sit contra naturam habere plures. Secundo autem modo videtur esse praeter naturam. Quod autem sic sit, habetur ex Litera, sicut dicit Augustinus, quod non fuit contra naturam, quod Jacob habuit plures: et de hoe plurima sunt in deereto, quest. 4: et plurima etiam illorum ponit hic in Littera de Ambrosio, Hieronymo, et Augustino. Et sic non oportet solvere nisi secundam partem objectionum : quia omnes prime objectiones in duobus prioribus sensibus naturse procedunt.

Dicenpum ergo videltur ad primum, quod non fuit tunc matrimonium in officium natura in genere vel in specie absolute institutum, sed ut in specie ad finem boni moralis relati, cujus perceptiva est. solius hominis natura : quia dicunt Philosophi, quod hoc solius hominis nature est discernere inter turpe et honestum : et ideo etiam postea nihil agendo contra naturam quam Deus instituit, cum pauci essent boni et multi mali, dispensatione boni plures habuerunt.

Ad aliud dicendum, quod animalia uni conjunguntur pluribus de causis, et cliam non uni conjunguntur oppositis causis. Sunt autem priecipue tres quibus conjunguntur uni, quarum una est, quod vis masculi motiva pluribus feecundandis non sufficit : et hoc facit quandoque cibi diminutio, quandoque etiam natura vivoris destitutio, Secunda est : quia in fovendo et nutriendo unum non sufficit, eo quod intra matricem filii compleri non possunt, nec extra compleri possunt nisi calore corporum parentum calescant, sicul est videre in avibus foventihus successive alternatis vicibus. Unde videmus, quod aves quarum una tantum fovet, vel etiam animalia qua non fovent ova sua, non sic ordinantur, quod certus mas certam habeat foeminam, sicut patet in omni genere pullorum et anserum, et etiam in piscibus, et lacertis, et serpentibus. Tertia autem et ultima causa est ingeniatio quam habet natura ad discernendos filios proprios : quia sicut dicit Aristoteles, animalia non ieque memorativa sunt, nec eque disciplinabilia, et per consequens neque weque ingeniativa circa curas filiorum. Unde quaedam nutriunt alios filios pro suis, in quo arguitur perdix ubi dicitur : Perdix fovet quod non peperit. Quedam autem numguam nutriunt, alienos nisi decepta, sicut bubala quae non lactat alienum partum, nisi prius perungatur stercore suo, et tunc lactat decepta. Queedam autem nullo modo in suis decipi possunt, et omnes alienos abjiciunt, et non impendunt eis curam. Iste ergo sunt causae quibus certas sibi vindicant animalia feeminas, et istis cessantibus non faciunt, sicut equus, et asinus, et plura gressibilia. In homine autem propter industriam est procreatio plurium feminarum : et ideo contra naturam suam non est habere plures, nisi natura ultimo modo accipiatur : quia verum est, quod domus non bene regitur pluri~ hus existentibus uxoribus, et per conse~ quens neque civitas neque gens,

Ad aliud dicendum, quod vis mascu- lina quae est in plantis, est indeterminata et imperfecta : eo quod, ut dicitur in libro de Plantis, plante non habent animam, sed partem partis anime. Quod autem sit imperfecta, patet ex indeterminatione sua et materialitate : quia immobilis est et indeterminata, generans folia, virgas, et fructus, et in fructu generat multa circumstantia fructum : et ideo oportet, quod conjungatur in distinctionem quod moveat propter suam imperfectionem. Si autem ex imaginatione aliqua moveret, posset movere plura : unde plura non movet nisi sicut natura, et etiam qualitatibus naturalibus que sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum. Non autem sic est in animalibus quae sunt nature perfecte, et movent ad imaginationem quae diversificatur in imaginibus : et ideo unum movens in talibus movet mullta.

Per hoc etiam patet solutio ad se quens.

Ad aliud dicendum, quod in paucis est via in actu uno, sed in actibus pluribus non oportet: generatio enim semper completur in duobus minimis: sed multe generationes per unum cum mul-— tis compleri possunt.

Ad aliud dicendum, quod illud intelligitur de motore proximo, et taliter non se habent masculus et feemina in specie hominis : et ideo nihil probatur per istud.

Per illud etiam patet solutio ad sequens. Ad uttatum dicendum, quod una simplici actione agens in plura, remittitur, quanto plus illa multiplicantur, sed suc~ cessive agens non potest remitti: quia, sicut dicit Aristoteles, modo implet unam, et post hoc, semine attracto ad vasa seminaria et maturato, implet aliam, et tertiam, et sic deinceps.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2