On this page
Articulus 10
Articulus 10
An immoderatus usus nostri temporis fere imitetur turpitudinem fornicationis temporis antiquorum ?
ARTICULUS X. An immoderatus usus nostri temporis fere imitetur turpitudinem fornicationis temporis antiquorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in medio capitis : "Jmmoderatus usus rongugii nostri temporis, fere turpitudinem imitetur fornicationis illius temporis, etc."
Videtur enim hoc falsum : quia fornicatio illius temporis fuit mortale peccatum, sed usus matrimonii numquam.
Responsio. Dicendum, quod loquitur quantum ad intentionem contrahentium ul in pluribus, qui temporibus istis contrahunt propter infirmitatem libidinis : tunc autem non commiscebantur nisi causa suscipiend prolis. Similiter fornirantes conveniunt causa libidinis, et non cuusa suscipiende prolis. Unde est quedam similitudo in intentione, et non in facto.