Qualiter Patriarchae et Apostoli
delectabantur profectu religionis ?
ARTICULUS XI.
Qualiter Patriarchae et Apostoli
delectabantur profectu religionis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit,
ibi, A, in medio : "Sicut Apostoli
auditoribus admirantibus, etc."
Videtur, quod nihil sit simile: quia
omni homini congaudendum est in
bonis, et hoc gaudium est honestum et
pulchrum : sed delectatio coitus semper est
turpis: ergo nihil est simile quod
inducit.
Responsio. Dicendum, quod simile est
quoad hoc quod ultima intentio
delectabatur in utrisque in profectu
religionis : sed actus profectus fuit differens :
ibi enim fuit per carnem, hic autem per
spiritum ; sed tamen hic et tunc
similiter in uno delectabantur Patres Veteris
et Novi Testamenti.
Hic autem tota ponenda esset questio
de continentia, et de statibus ejus, et de
comparatione statuum: et hac notata
est ante in tractatu de Virtutibus
cardinalibus *, et ideo hic omnino transeo
ipsam.