Articulus 15
Articulus 15
An gula sit bene diffinita ?
Deinde quaeritur ratione hujus quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : "Quod autem in sustentando vitam licitus est cibus, etc."
Circa primum queruntur quinque. Secundum est, Utrum gula sit carnale vitium ? Tertium est, Utrum gula sit circa delretabile gustui, in quantum est gustus, vel in quantum est quidam tactus ? Quartum est, Utrum omnis motus wile sit peecatum ? Quintum, Utrum gula sit capitale vitium ?
Ad primum sic proceditur, et videtur, quod. diffinitio Hugonis de sancto Viclore, "Gula est immoderatus appetitus edendi," sit incompetens :
1. Gula enim non solum committitur circa quantitatem cibi, sicut dicit, sed etiam circa alia, ut quando nimis studiose, vel ardenter quaeritur : immoderatio autem dicit excessum quantitatis : ergo non complectitur rationem gule.
2. Item, Ea quorum conceptio est cum materia, debet in eorum diffinitione poni materia, ut dicit Philosophus, cujusmodi sunt omnia naturalia : sed gula habet determinatam materiam : cum ervo materia non ponitur in diffinitione ejus, videtur diffinitio ejus incompetens.
3. Sed videtur, quod gula sit tantum circa quantitatem. Contraria enim habent fieri circa idem: sed medium sobrietatis cut contrariatur gula, ut vult Philosophus, determinatur secundum quantitatem quoad nos: ergo et gula erit solum in excessu quantitatis.
4. Item, Insensibilis qui deficit in appetitu cibi, non habet moderatum appetitum edendi, quia non pervenit ad medium, nec est moderatus : sed non est yulosus: ergo immoderatus appetitus edendi non est diffinitio gule.
3. Item, Gregorius ponit sub uno capituli ebrietatem quae consistit in potu, et gulam quae est specialiter in cibo: et illud capitale hic diffinitur : ergo debuit poni utrumque, scilicet edendi, et bihendi.
6. Item, Nihil appetit suam corruptionem : sed, sicut dicit Gregorius, "Dignitas conditionis humane per immoderantiam sauciatur:" ergo non potest esse Immoderatus appetitus.
7. Item, Peccatum, ut dicit Augustinus corrumpit modum, speciem, et ordinem: sed gula peccatum quoddam est : ergo non debet solum diffiniri per corruptionem modi, sed etiam aliorum.
8. Item, Sicut dicit Gregorius, "Non refert quid vel quantum sumatur:" sed immoderatus appetitus respicit quid vel quantum sumatur : ergo de eo non refert: sed de gula refert, quia vitium est: ergo non erunt in uno appetitu edendi.
9. Item, In diffinitione perfecta non sufficit dicere quid est, nisi dicatur propter quid, ut dicit Philosophus in libro Posteriorum: sed in dicta diffinitione non dicitur propter quid sit immoderatus appetitus : ergo diffinitio imperfecta.
10. Item, In naturali appetitu pauci vel nulli delinquunt: in gula autem multi delinquunt : ergo non est gula immoderatus appetitus edendi.
41. Item, Sicut dicit Augustinus, "Populus in eremo non peccavit, quia desideravit, sed quia ex desiderio blasphemavit :" sed constat, quod immoderate appetiit, unde dicitur in textu, quod populus flagrabat desiderio carnium *; ergo immoderatus appetitus non est peccatum : gula autem est peccatum : ergo non est immoderatus appetitus edendi.
12. Item, [le qui ignorat in quanto consistat debitus modus, potest appetere immoderate : non tamen est gulosus : ergo diffinitio est in plus, quam diffinitum.
13. Item, Ile qui provocat verbis aliquos ad edendum, gz/osus dicitur: non tamen forte appetit immoderate: ergo diffinitio non convenit omnibus de quibus dicitur diffinitum.
14. Item, Gulosus non solum delectatur in edendo, sed etiam in bibendo et odorando: ergo etiam ista debet continere diffinitio.
43. Item, Naturalis et moralis sunt scientiae distincte ab invicem: sed gula cum sit vitium, pertinet ad moralem, appetitus autem pertinet ad naturalem : ergo gula non debet diffiniri per appetitum.
Solutio. Dicendum, quod grfa dupliciler potest considerari, vel in actu, vel in habitu: et dicta deseriptio datur de ea secundum quod est in actu, quia sic nituntur Sancti diffinire vilia. Unde appeditus samitur hic pro appetitu in actu, et determinatur per proprium actum gula qui est edere, quod est actus supra materiam determinatam, scilicet cibum : ot sic debet dari diffinitio actus. Sed quia eula est actus vitiosus, et malum specificatur in quantum est malum, ex corruptione oppositi habitus, ideo complete manifestatur et quantum ad rationem actus, et quantum ad rationem vitii.
Ad primum ergo dicendum, quod modus dupliciter dicitur. Uno modo secundum mensuram quantitatis : et hoc modo non privatur lic. Alio modo secundum determinationem ad medium secundum omnes circumstantias in quibus salvatur medium: et sie modus substantialiter est ipsa virtus, et sic privatur hic.
Ad aliud dicendum, quod materia detorminata includitur in actu edendi qui ponitur in diffinitione gule : et ideo non oportet ulterius addere.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus non intelligit, quod medium virtutis determinetur secundum quantitatem rei im se, quia sic esset simpliciter medium rei: sed prout stat sub appetitu, et sic determinatur quoad nos salvatis circumstantiis omnibus secundum proportionem appetitus: unde corrumpitur medium non solum per quantitatem, sed etiam si plura appetat quam oporteat, vel non oporteat : et similiter est de aliis circumstantts.
Ad aliud dicendum, quod insensibil: heet non habeat moderatum appetitum non tamen habet immoderatum: qui: non appetit. Negatio autem composila non fertur ullra terminum cui adjungi tur: unde remanet appetitus affirmatus.
Ad aliud dicendum, quod potus num quam propter se appetitur, sed propter deferendum cibum per membra: et idew in diffinitione capitalis vitii non debuil poni, sed tantum finis ulltimus.
Ad aliud dicendum, quod licet nihil appetat suam corruptionem, potest tamen appetere id quod propriam naturam corrumpit, non tamen in quantum corrumpit, sed in quantum est apparens bonum : unde est fallacia accidentis.
Ad sxrup dicendum, quod. non privatur hic modus prout dividit bonum naturale contra speciem et ordinem, sed prout respicit mensuram circumstantiarum secundum determinatum medium: et sic substantialiter est ipsa virtus, et continet illa tria.
Ad aliud dicendum, quod non differt quid vel quantum sumatur secundum quod estin re, sed secundum quod refertur ad desiderium, et sic quod moderatus appetitus appetit, respicit privatio.
Ad aliud dicendum, quod licet materiaex qua aliquid fit, non incidat in manucum aliis: tamencirca quam est actus, est finis et movens secundum metaphoram: et ideo ex determinatione proprie materi sive objecti determinatur propter quid.
Ab auiup dicendum, quod in his quorum appelitus est naturalis, pauci vel nulli decipiuntur, secundum quod eocrum naturalis. est appetitus : tamen simpliciter loquendo circa illa multi possunt decipi: quia, sicut dicit Philosophus, in communibus secundum quod est eorum appetitus naturalis apud omnes, non mulium privantur, sicut circa hoc quod desideratureibus ad nutrimentum corporis: sed in proprils quae quilibet appetit secundem suam concupiscentiam, est peccatum, ut desiderare propter dulcedinem, vel aliquid tale, quod non est commune, sed proprium concupiscenti secundum gulam.
Ad ait dicendum, quod desiderando cares in se non peccavit populus in earum desiderio : sed secundum statum sub appetitu qui allicitur quibusdam propriis superadditis ad communia :; peccaverunt enim, quia tam ardenter desideraverunt, ut eis desiperent cibaria Domini, et Deum contemnendo blasphemaverunt.
Ad aliud dicendum, quod licet ignorans non servet modum, non tamen cor~ rumpit. modum, quia non vult aliquid contrarium modo: immoderatus autem dicit corruptionem modi.
Ad aliud dicendum, quod ille qui provocat verbis ad gulam, gzdosus dicitur: provocat enim ad hoc, ut sint similes sihi: sed ex hoc quod provocat, non reducitur ad gulam sicut species ad genus, sed per reductionem principii, sicut punelum ad lineam. Unde non oportet ut secundum hoc conveniat sibi diffinitio gulin, sicut nec diffinitio linew puncto.
Ad aliud dicendum, quod gulosus non delectatur in colore et odore propter se, sed refert totum ad delectationem quae est secundum gustum : sicut dicit Philosophus in fine primi EĀ¢hicorum.
Ad aliud dicendum, quod sicut moralis potest considerare partes anime usquequo : sicut et medicus considerat nafuram oculi ut sciat curare infirmitatem. Similiter autem hec consideratio pertinet ad naturalem. Potest enim appetitus dupliciter considerari: vel secundum quod est pars anime quae est perfectio corporis naturalis, et sic spectat ad naturalem consideratio ejus: vel secundum quod comparatur ad proprium objectum virtuix, vel in ordinationem oppositam, et sic polest ipsum considerare moralis.
On this page