Articulus 16
Articulus 16
An gula sit peccatum carnale ?
Et videtur, quod sic: quia 1. Dicit Ambrosius: "Peccatum ubi oritur, ibi moritur :" sed, sicut dicit Bernardus, "Jejunium sanat pestes corporis:" cum igiturgula sanetur jejunio, videtur esse pestis corporis et oris in carne: et sic est carnale peccatum.
2. Item, Ilud peccatum dicitur carnale, quod efficitur in carne : sed sicut dicilur in Collationibus patrum, efficientia quorumdam peccatorum consummatur in carne, ut gula, et luxuria, et quorumdam non: ergo gulaest peccatum carnale.
In conrrarium hujus est, quod dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 18: "Omne peccatum quodeumque fecerit homo, extra corpus est": et excipit solam fornicationem. Glossa: "Extra corpus, id est, extra vinculum carnalis concupiscentia." Inde sic: Nullum peccatum carnale, est extra vinculum carnalis concupiscentiae : ergo gula non est peccatum carnale.
2. Item, Appetere non est corporis, sed anime: sed gula diffinitur per appetitum, ut dictum est: ergo non est peccatum carnale.
Responsio. Dicendum, quod tripliciter dicitur esse peccatum carnale. Aut quia habet primam originem ex carne: et sic omne peccatum in nobisest carnale, etiam infidelitas, quia primam originem ex corruptione carnis per peccatum originale contraxit. Dicitur etiam carnale peccatum, quod non perficitur sine aliquo actu vel motu corporali, licet etiam habeat objectum spirituale: et sic dicitur ira etiam peccatum carnale, quia ira non fit sine ebullitione sanguinis et alia carnali passione. Sed infidelitas sic non est corporale vel carnale peceatum : quia consislit ex toto in actu mentis. Dicitur etiam carnale peccalum, cujus objectum est delectabile carni, in cujus conjunctione perficitur delectatio : et sic dividitur contra spirituale peceatum, cujus objectum est spirituale, sicut ira appetit vindictam, et odium, et superbia, et similia. Et sie dicitur earnale gula et luxuria: quarum gula est circa delectabile gustui, quia ordinatur ad conservationem individui: et luxuria circa delectabile tactui, quia ordinatur ad conservationem specici.
Ad toc ergo quod opponitur primo in contrarium, dicendam quod sola luxuria dicit peceatum in corpus, quia per eam dividilur corpus, et non per gulam, licet. ulrumque sil circa delectabile corporis.
On this page