Text List

Articulus 28

Articulus 28

An aliquae uxores dicantur plurime ? et, Quae sunt ille ?

ARTICULUS XXVIII. An aliquae uxores dicantur plurime ? et, Quae sunt ille ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : " "Non habebit rex uxores plurimas", etc."

Queritur enim hic, Quae sunt plurimie ?

1. Si enim dicatur, quod ille sole plurime sunt, quae alliciunt animum ejus ad idololatriam. Contra: Unica potest allicere animum ejus : ergo unica potest esse plurima : hoc autem est falsum : ergo non dicuntur plurime.

2. Item, Non determinatur ex lege quot habere dcbeat, sed plures conceduntur sine determinatione : ergo videtur, quod nullus sit sibi numerus plurimus,

Si autem dicatur, quod plurime sunt lw quae excellunt vires suas in pastu, scilicet quod non potest eas pascere. Contra: Plures potest pascere rex et dives, quam pauper: ergo quae uni sunt plurime, non sunt alteri plurime : et de hee nihil loquitur lex : numquam enim dicit, quod dives habeat plures quam pauper : ergo videtur, quod non sic sit intelligendum.

3. Item, Plures tunc permittebantur propter foecunditatem : si autem plures sunt, tanto major est foecunditas : ergo videtur, quod nullus numerus est plurimus : sed potius qui plures habuit quam . alius, plus illi tempori servivit : sicut qui castior est quam alius, plus servit tempori nostro, sicut supra ‘dixit Hieronymus.

Respondeo, quod ut puto, dicuntur plurime excellentes potentia impregnandi, ad quam tria exiguntur, scilicet calidum perfecte movens, et semen perfecte digestum, et vigor nature : per nimium enim coitum exhalat naturale calidum, et siccum extrahit humidum: et sic corpus infrigidatur per nimium coitum, et ejicitur semen antequam sit digestum : et tunc de facili exspirat, et inefficax invenitur. Nimius etiam coitus ponitur ab Aristotele una de causis brevioris vite, et deperdit vigorem nature, ita quod continue per eum permanet feecunditas : et ideo secundum hoc puto esse mensurandum. Potentia autem haec si omnes equaliter foeecundare debeat, puto quod. excedat mulieres septuaginta, vel circa hoc plus, vel minus, secundum diversitatem hominum : et ideo Salomon argnitur plurimas habuisse, et David inter plurimas substitisse.

Et per hoc patet solutio ad omnia, preter ad unum: ad quod dicendum, quod lex non dixit quot essent habende : quia quoad nos necesse est hoc determinari, et ideo numerus variatur : et forte ideo quia lex numquam hoc nisi per accidens intendit, et ideo non nisi indulgendo circa hoc parum loquebatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 28