Text List

Articulus 27

Articulus 27

An dimitteus uxorem per libellum repudii et repudiata poterant salvari in alio matrimonio ?

ARTICULUS XXVII,. An dimitteus uxorem per libellum repudii et repudiata poterant salvari in alio matrimonio ?

Tertio queritur, Utrum dimittens salvari poterat in alio matrimonio, et etiam dimissa ?

Videtur, quod non : quia 1. Dicit Christus, Matth. xrx, 9 : "Quicumque dimiserit uxorem suam,... et aliam duxerit, mechatur": sed mochus et moecha non salvantur : ergo videtur, quod in alio matrimonio neuter eorum salvari poterat.

2. Item, Propter duririam cordis permissus fuit libellus : dicitur autem, Eccli. ur, 27: "Cor durum male habebit in novissimo": ergo isti tales male habebunt.

Ty conrranium hujus objicitur : 1. Per hoc quod dicit Hieronymus : "Hoc permittendo non Dei justitiam monstravit, sed a peccato abstulit culpam peccandi: ut quod secundum legem agentibus peccatum non videtur, non videatur esse peccatum : sed cuicumque actui abstrahitur culpa, illo nullus demeretur." Ergo ex tali dimissione et secunda copulatione nulli damnabantur, ut videtur.

2. Item, Tam lex quam prophetia in idem concordant. Malach. u, 46, ubi dicitur : Cum odio habueris, scilicet uxorem adolescentiae sue, dimitte, dicit Dominus. Ergo videtur, quod ille totus populus miserabiliter fuisset neglectus, quod sapientes eorum scirent ei non esse salutem, et tamen permitterent eis tales copulationes : sed hoc esset nimis absurdum : ergo videtur, quod tunc salvari poterant aliis conjuncti.

3. Item, Si lex non attenderet nisi duritiam cordis, tunc deberet persuadere reditum : sed e contrario facit, quia dicit, quod si secundus dimitlat eam per repudium vel per mortem, prior non poterat eam reassumere : ergo videtur, quod licite fuit in secundo matrimonio.

Resvonsio. Ad hoc dicendum puto, quod in secundo matrimonio erat eis salus propter legis statutum ect temporis congrucntiam : sicut etiam in pluribus uxoribus, quod numquam voluit Deus nisi ad tempus, ut in victimis holocaustorum, quas numquam voluit Deus nisi per accidens, scilicet ne idolis immolarentur. Et hoc videtur velle Hieronymus, dicens, quod "a peccato abstulit culpam legislator, quando concessit repudium."

Ad primum ergo dicendum, quod dicit Christus hoc quantum ad abundantem justitiam in Novo Testamento esse, implentem imperfectum Veteris Testa menti.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicil Christus quoad principalem causam permissionis, secundum quod erat lex judicialis : ex statu tamen tempus ordinabatur ad majorem foecunditatem : quia ill tempori congruebat, et secundum hoc erat dispensativa et indultiva : quia sepe sterilis est ad unum, quae non est sterilis ad alterum : et ideo etiam precepit lex, quod si pluribus nupsit et feeda fuit quoad plures, non potest redire ad primum, nec primus potest eam recipere. Hoc modo concordat Cato qui dimisit Marciam ut foecunda esset, et Philosophi ita locuti sunt de repudio.

Kit quia hoc concordat rationi, videtur ita esse dicendum : quod tamen non omnino assero in ista questione, sed quilibet dicat quod sibi bonum videtur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 27