Articulus 1
Articulus 1
Ad primtM objicitur sic : Dicit Magister in Littera, quod legitimx persona sunt, quibus non obviat aliquod impedimentum matrimonil: ergo legitimitas ipsa est immunitas ab impedimentis matrimonil.
Videtur autem, quod male diffiniatur : 1. Diffinitio enim datur per essentialia : sed negaliones nulli sunt essentiales : ergo non debet dari per negationem : sed datur per negationem : ergo videtur, quod non yaleat.
2. Hem, Diffinientia sunt essentialia rei predicata : sed ila numquam de re negari possunt : ergo nulla diffinitio constituitur ex negatis de re: ergo ut prius.
Aut enim a lege universaliter accepta, vel particulariter. Si universaliler, oportet quod legitima persona sit secundum omnem legem legitima: hoc autem falsum est, quia est legitima, quando est secundum unaim legem iantum, sicut supra dixit Nicolaus Papa, quod ad matrimonium sufliciat'secundum legem corum qui contrahunt, consensus.
Si autem dicatur a particulari lege legitima. Contra: Aut enim est legis nature, aul Moysi, aai Christi: et quodcumque dicatur, patet quod non est veruin, quia noa omnis persona ab illa lege est legitima.
Videtur enim hoc non esse verum : 1. Matrimonium enim est de moralibus : ergo uno modo se habuit in lege, et ante legem, et post, sicut catera moralia.
2. Item, Video quod exdem medicina corporales exhibentur infirmis ex eadem causa in qualibet lege: ergo cum matrimonium sit medicina infirmitatis, ex eadem causa ab initio mundi eisdem legibus matrimonium debuit omnibus dari : ergo non erant alie persone legitima secundum temporum diversitatem.
3. Item, Objicitur de alia divisione, qua dicit, quod quaedam plene sunt legitime, etc. Si enim legitimitas diffinitur per negationem et privationem, ut dicil in Litfera, et negationes et privationes non suscipiunt plus et minus, sive magis et minus, videtur quod omnes sint vel equaliter legitima vel aequaliter illegitimo: ergo nihil est quod dicit in Litlera,
4. Item, In aliis operibus non dicitur legaliter justus, nisi qui in omni lege concordat : et si discordat in quodam, et concordat in quodam, ipse simpliciter dicitur legaliter injustus, sicut dicit Aristotelesin IV Lthicorwmn. Fur enim in quodam concordat legibus, quia forte castus est: et tamen suspenditur, quia legaliter est injustus contrectando rem alienam invito domino : ergo videtur, quod etiam in hoc casu quae non omnibus legibus concordat, est illegitima persona: ergo nulla debet dici medie legitima, vel simpliciter illegitima: ergo sua divisio nulla esse videtur.
Responsio. Dicendum, quod Magister dat descriptionem legitimarum personarum per consequentem ex affirmatione negationem, eo quod notior est nobis ex his quae negat, et ipse principalius intendit bene intelligi, quam bene diffinire. Diflinitio tamen logitime persone est, que secundum leges libertatem habet contrahendi matrimonium cum quocumque voluerit. Et ex ista sequitur negalio quam Magister ponit in Littera; quia levitima est, cui non obviat impedimentum, etc.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod a lege quae est de personis matrimonium contrahentibus secundum quod abstrahit a lege nature et Moysi et Christi, dicuntur legitime persone.
Ad id autem quod objicitur primo contra hoc, dicendum quod non valet: quia ista lex est universalis, non universaliter sumpta: et hoc est in genere sumptum quod verificatur secundum quamlibet speciem dividendo : et cum legum species varientur ex temporibus et statibus diversis, ideo bene dicit Magister, quod aliae fuerunt legitime ante et post legem Moysi: et per hoc etiam patet solutioad sequens.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod matrimonium licet sit de moralibus secundum suam substantiam, tamen modus contrahendi est judicialis : et ideo variatur secundum leges contrahentium, ut dicit Nicolaus Papa.
Ad aliud dicendum, quod morbus non erat similis nisi concupiscentia: sed morbi alii multi variabantur secundum tempora, sicut paucitas hominum, et paucitas mulierum et virorum, et unius et ejusdem cultus, et paucitas extranearum; et ideo lex dabat sororem, cognatam, extraneam, secundum temporis diversitatem.
Ad aliud dicendum, quod est privatio consequens ex quadam affirmatione preecdente : et ideo non valet argumenta- tio. Aliter potest dici, quod negatio et privatio dupliciter considerantur, in se, et in sua causa. In se non recipiunt magis et minus. In causa variantur secun~ dum causae variationem. Unde cum falsum sit privatio, non dicit Aristoteles, quod magis mentitur qui dicit quinque esse centum, quam ille qui dicit quinque esse Sex.
On this page