Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quis sit numerus eorum qui matrimonium impediunt ?

ARTICULUS IL. Quis sit numerus eorum qui matrimonium impediunt ?

Deinde quaeritur de numero impedimentorum, Notantur autem his versibus :

"Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen,honestas, Si sis affinis, si forte coire nequibis. Hee socianda vetant connubia, facta retra[ctant."

Et rursus sunt alii versus per quos accipiuntur impedimenta, quae impediunt contrahendum, sed non dirimunt contraclum :

"Ecclesia vetitum, necnon tempus feriatum, Impediunt fieri, permittunt juncta teneri".

Videtur autem, quod non omnia ista habent unam rationem impediendi matrimonium : quia

i. Non omnia dirimunt,sicut patuit in versibus ; ergo non est una ratio impediendi.

2. Hem, Conditio non impedit, nisi velit conjunx ingenuus : ergo non est simile aliis.

Kv guia de singulis infra objicietur : queratur, Utrum impediant ista matrimonium ?

Et videtur, quod non : quia 1. Quod ordinatur ad majorem conjugi sanctitatem, impedire non debet conjugium : sed plurinna ex his quae excludunt coilum, ordinantur ad majorem coujugi sanctitalem : ergo non impediunt matrimonium. Prita patet per hoc quod tanto perlectiora sunt sacramenta, quanto sunt saneliora. Secunpa probatur per hoc quod supra dixit Augustinus, quod sancliora sunt conjugia pari voto continentium.

2. Tem, Si aliquid impedit aliquid fieri secundum naturam, ipsum superveniens ei, destruit ipsum: sed haec impedimenta superyenientia matrimonio, non destruunt ipsum: ergo non impediunt fieri. Pea patet in omnibus naturaltbus causis aliquid operantibus : sicut frigiditas impedit fiericalidum, et superveniens ci, destruil. ipsum,

3. Item, Furor non ponitur hic inter impedimenta ; et tamen Magister prose- quitur eum in Li¢éera: ergo videtur divisio insufficiens.

Queratur iterum, Quid sit proprie impedimentum, et penes quid singula dignoscantur ?

Nusronsio. Dicendum videtur, quod una ratio in communi est impedimenti, que contracta facif impedimentum speciale : et hae ratioest contraria legibus, quibus conciliatur matrimonium.

Ad opsecrum autem dicendum, quod hoc conlingif, quia inaequales sunt differenti# quae contrahunt impedimentum in genere : hac enim differentia tam valida potest esse, quod excludat aliquid essentialium matrimonii, et tunc dirimit contractum: quia numquam fuit verum matrimonium. Unde idem est dirimere matrimonium, quod ostendere nullum esse contractum, et ideo nullum esse matrimonium. Aliqua autem non habent tam validam differentiam quae excludat aliquid essentialium, et illa impediunt debere contrahi : sed quia non impediunt contractum, ipsum manet, et etiam essentia matrimonii inviolata ab cis.

Ad aliud dicendum, quod conditio impedit ex parte causae materialis matrimenii: sed potest accipi si velit, quia quilibet potest facere deteriorem suani conditionem.

Ad aliud dicendum, quod non ordinatur ad sanctitatem conjugii, nisi quod conjugium slare permittit: hic autem non stat conjugium : unde nec sanctitas conjugii stare potest : sed si slaret conjugium, tunc bene concederem, quod sanclitas esset pari voto conlinentium, Ad aliud dicendum, quod hoc in contractibus nilil valet, etiam in contractu frumenti emptionis vel venditionis : quia multa impediunt ante, quae supervenientia non dirimunt: sicut si pejus efficitur frumentum in sua potestate. Et hoc ideo lit, quia ista non fiunt per necessitatem, sed per voluntatem : et ideo prius facta quacum@ue causa, non potest voluntas contrarium agere: sed naturales cause per necessitatem sue essentia agunt, et ideo destruunt prius facta si impediebant lienda. ,

Ad aliud dicendum, quod furor continetur sub errore : quia discernere non potest ut consentiat.

Ad ultimum dicendum, quod impedimepium quoddam est vere impedimentum: quoddam autem secundum quid.

Illud autem quod est vere impedimendum, est id quod impedit contrahendum, ot dirimit contractum. Et hoc potest esse dupliciter : aut enim est contra matrimonium in quantum consistit in dispositione ministrorum Ecclesie : aut secundum quod accipitur in se. Si secundum auod ust in dispositione ministrorum Ecclesia, qui sunt loco Dei in terris, tunc sunt contra matrimonium ea quae sunt ex institutione Ecclesia. Aut igitur illa institutio est de sponsalibus, aut de nuptiis. Si primo modo, tunc est publice honestatisjustitia. Siautem est de ipsis nuptiis, aut hoc est propter reverentiam sacramenti excellentioris cui non competit actus matrimoni, aut est propter habitudinem personarum in matrimonio conjunctarum. Si primo modo, tunc est ordo. Si autem propler ipsas personas: aut est in ipsa persona secundum comparationem ad eos a quibus propagatur, cum quibus est quasi una caro, quia ab uno cum els derivala: aut hoc est propter conjugem cum qua efficitur caro una. Et primo modo est cognatio tam spiritualis, quam corporalis. Secundo autem modo est affinitas, Si autem respicit matrimonium in se; aut respicit matrimonium secundum causam efficientem cui contrariatur: aut secundum actum in quo consumma- tur : aut secundum materiam, quae est legitime persone : aut secundum bona, et precipue secundum bonum principale, quod est proles : aut ex parte forma : et non potest matrimonium pluribus modis considerari. Si primo modo, aut hoc est ex opposite vinculo, aut contrarietate ad efficiens. Si secundo modo, hoc est dupliciter, scilicet aut ex parte rationis, aut ex parte voluntatis liber. Et primo quidem modo est error. Secundo autem modo est vis sive violentia. Si autem respicit ipsum secundum actum in quo consummatur, tunc est wmpotentia coeundi, eX quacumque causa contingat. Si autem respicit materiam, hoc non potest esse nisi ex malitia materi quae inducta est ei, et sic est crimen. Si autem contrariatur prolis optime dispositioni, sic est conditie, quia nullus vult servos liberos habere, et aliis obnoxios, quantum est in se. Si vero ex contrarietate fundamenti, tunc est disparitas cultus. Et si est ultimo modo secundum forme contrarietatem quae est individuitas, tunc est ligatio cum alia, quia individuus non potest esse aliquis cum duabus.

Alia autem duo patent: quia unum sumitur ex simplici Ecclesia prohibitione, aliud autem ex incongruitate temporis causata prohibitione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2