Text List

Articulus 12

Articulus 12

An ille qui cognovit unam sororem, potest aliam ducere in uxorem ?

ARTICULUS XII. An ille qui cognovit unam sororem, potest aliam ducere in uxorem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, "De his etiam qui cum duabus sororibus, ote."

Videtur iniquum quod hic dicitur : quia

1. Licitum fuit matrimonium, et supervenit concubitus cum sorore uxoris sue : sed impedimentum superveniens matrimonio, non solvit ipsum : ergo videtur falsum hoc dictum in duobus decretis Sanctorum.

2. Item, Uxor non est conscia sceleris : ergo videtur, quod injuste secum agitur, scilicet quod ipsa privatur suo debito in corpore vViri : ergo iniquum est quod dicit in Lrttera.

3. Item, Deus conjunxit eos primo cum essent persone legitime : ergo non debent separari : ergo non est danda licentia nubendi uxori vivente marito : ergo inique loquitur Zacharias Papa in Littera.

Respronsio. Licet Magister in Litera solvat hoc ultimum, tamen puto, quod Sancti Patres loquuntur hic de impedimento criminis, quod prevenit matrimonium : et tunc planum est, quod si fornicarie cognovit unam sororem, aliam non potest ducere in matrimonium. Vel si loquitur de sequenti crimine : tunc intelligendum est, quod loquitur secundum rigorem juris, scilicet quod non debet : sed tamen si periculum est de incontinentia, etiam mortua vel viva uxore, das tur ei licentia in sua petendi debitum : et etiam post mortem sue uxoris cum alia contrahendi.

Per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod uxor non amisit potestatem petendi, sed ille : et sic loquitur decretum : unde sibi illicita est ad petendum, sed non solvendum : et non debet jure petere. Puto tamen, quod licentia debet sibi dari ab Ecclesia, si illa non petat separationem a thoro : quia aliter esset in periculo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12