Articulus 11
Articulus 11
An furia impediat matrimonium ?
Videtur enim, quod non debeat impedire, quia 1. Non est contra aliquod bonum matrimonii : ergo videtur, quod non debeat impedire.
2. Item, Aliqui sunt furiosi, qui habent lucida intervalla, et tunc discernere . possunt : ergo contrahere possunt : ergo non est generaliter verum quod hic dicitur.
3. Item, Habitum est supra, quod de jure naturali est maris et femine commixtio : sed hoc naturaliter est in furioso sicut in aliis : ergo ipse potest contrahere matrimonium.
4. Item, In Littera dicit, quod si contractum sit matrimonium, non separetur : sed quicumque contractus stat, valuit in ipso contractu : ergo quando furiosus contraxit, contractus valuit ; ergo furiosi possunt contrahere.
SED CONTRA : Voluntarius debet esse matrimonii consensus, ut supra est ostensum : sed furiosus non potest habere voluntarium consensum : ergo non potest contrahere matrimonium. PRropatur autem prima ex prehabitis de causa efficiente matrimonit. Secunpa autem ex tertio Ethicorum, ubi seribitur, quod involuntarium dicitur dupliciter : quia quoddam est per ignorantiam, et quoddam per violentiam. Et involuntarium per ignorantiam est, cujus principium est in ipso non sciente singularia in quibus est actus.
Responsio. Dicendum, quod furiosi quamdiu sunt in actu furie, contrahere non possunt : et hujus rationem reddit ultima objectio.
Ad primum dicendum, quod contrariatur bono fidei : quia talis nescit quid sit fides, et ideo non servat eam : contrariatur tamen principaliter causae efficienti matrimonium.
Av axiup dicendum, quod aliqui habent lucida intervalla, et tunc non habent furiam secundum actum : et ideo contrahere possunt.
On this page