Text List

Articulus 1

Articulus 1

An jus utriusque in separatione est aequale ?

ARTICULUS I. An jus utriusque in separatione est aequale ?

Incidit autem quaestio determinata in primo capitulo, scilicet quod jus utriusque in separatione est equale.

Videtur enim, quod sic esse non debeat:

1. Jus enim periicit naturam: sed seeundum ordinem nature vir excellit muligrem : ergo pari jure non debent censeri in dimittendo se invicem propter fornicationem. Parts patet per se. Seconna probatar in libris de Animalibus, ubi dicitur, quod natura particularis numquam intendit mulierem, sed quod potius foemina est mas occasionatus.

2. Ttem, Tullius dicit, quod omne jus a natura per rationem profectum est: cum igitur a galtura nihil proficiscatur ordini nature contrarium, videtur quod aumquam potest csse jus quod ad paria judicat virum et mulierem in dimittendo.

3. Item, Etiam secundum legem Christi vir est caput uxoris ': caput aulem numquam preciditur salvo corpore, sed membrum aliquod aliud putridum_potest abscindi: ergo cum mulier sit sicut membrum, mulier potest abscindi a viro si putrescat per fornicationem, et non e contra vir a muliere.

4. Item, Unum bonum = matrimonii non debet alii prajudicare: sed video, quod mulier fornicaria incertam facit prolem, ut dicit Tullius: ergo non propter bonum sacramenti ipsa debet tolerari, sed potius abjici, uf ex alia certi liberi nascantur.

5. Item, Si mulier fornicatur, incerti liberi statuuntur ad viri hereditatem et matrimonium, sicut dicitur, Eccli, i, 3: si autem vir fornicatur, non propter hoc incerti liberi statuuntur in matrimonio et hareditate: cum igitur impariter se habeant in nocumento, videtur quod impariter se dcbeant habere in jure dimittendi se invicem.

6. Item, In Veteri Testamento, Deuter. xxiv, 1 et seq., permittebatur viro dimittere uyorem, et non econtra: ergo videtur, quod etiam in Novo Testamento impariter in hoc jure se habere debent.

In conrrarivm est quod illud quod efficitur votis duobus concurrentibus, axqualem in utrisque debct habere causam : sed tale est matrimonium: ergo equaliter se habent ambo in causa separalionis a thoro.

Rusponsio. Dicendum, quod ea quae in Littera dicuntur, sine ambiguitate sunt vera.

Ad priuem ergo dicendum, quod vir non im omnibus exeedit, sed lantum in regimine et efficacia generationis : sed in constiluendo individuitatem matrimonii, et debito, et fide thori, sunt per omnia equales: quia ista sunt quasi civilia, et efficiuntur utriusque voluntate.

Ad aliud dicendum, quod jus omne proficiscitur a natura: sed non oportet, quod proficiscatur ab una nature condilione : est enim in muliere, quod femina est: et hoc est sexus, et propter hoc indiget rectore, et effective generante : et ex hoc proficiscitur, quod non dominetur in virum, quod subdita est, quod sibi docere non permittitur, quod est potius adjutorium generationis quam generans. Est etiam in ipsa, quod homo est habens rationem et liberum arbirium: et ex hoc proficiscitur, quod est domina suorum actuum, quod consensu suo facit matrimonium, quod habet dehitum sibi acquisitum, et quod fidem potest servare promissi. Et sic patet qualiter jus istud proficiscitur a natura.

Per hoc patet etiam solutio ad scquens: quia non in omnibus est caput, sed in quibusdam, ut patuit.

Ad aliud dicendum, quod unum bonum alii non prajudicat, sed potius conservat, sicut fides thori certificat liberos. Unde quod objicitur, hoc tenuit, quando paucitas hominum separationis meruit dispensationem : sed postquam boni per predicationem multiplicari inceperunt, laudatur status continentiae : et ideo non queritur fructus ventris in alia muliere.

Ad aliud dicendum, quod licet peccatum viri non geueret dubictatem prolis, famen peccat in matrimonio, et ideo dehitum amittit in corpore uxoris, quod de jure matrimonii acquisierat. Et objectio illa procedit a non causa: quia non est causa separationis a thoro, incertitudo liberorum, sed potius peccalum quod committit in matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod in Veteri Testamento hoc non fuit ut jus, sed potius ut dissimulatio in judicio causarum polius quam in judicio anima, sicut ante dictum est in questione de libello repudii: et ideo nihil est ad propositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1