Articulus 2
Articulus 2
An viri mulieres suas adulteras debent accusare ad sacerdotes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem: "Viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes, etc,"
Videtur, quod hujus contrarium esse deberet : quia 1. Dicit Chrysostomus, quod propria passio mulierum est luxuria: ergo minus est eis imputandum si fornicentur : ergo minus vituperabiles in accusatione, quam viri.
2. Item, In sequenti capitulo infra dicit Augustinus, quod tanto gravius viros puniri oportet, quanto magis ad eos pertinet in virtute vincere, et exemplo regere feminas. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
3. Item, Propter sexus facilem incontinentiam et inclinationem dicit Philosophus, quod non proprie dicuntur continentes, sed potius viri : ergo videtur, quod non adeo vituperabilis sit mulier incontinens sicut vir : ergo non in actione est ita vituperabilis sicut vir.
Responsio. Dicendum, quod due sunt qualitates quae conjuncte faciunt incitationem ad coitum et facultatem coeundi : he autem sunt calidum et humidum : mulieres autem activum minus habent quam viri, quia sunt frigidiores viris in communi quantum pertinet ad complexionem, etita habent minus incitationem ad coitum, quam viri : et ideo magis vituperabilis est earum incontinentia. Sed verum est, quod resistunt tentationi coi-~ tus debilius, scilicet in hoc quod humi~\ diores sunt viris, et quod humidum facile recipit impressiones, et citius flectitur quam siccum : sed hoc est materiale : et ideo simpliciter sunt magis vituperabiles, quam viri. Tamen in matrimonio sunt due causae speciales, quarum una est, quod secundum facultatem unius vir potest in multas generando, et non mulier : et hujus etiam ratio supra explicata est. Sccunda est : quia incertitudo lberorum fit ex peccato mulieris, sed non ex peccato viri: et hoc etiam supra explanatum est.
Dicexpum ergo ad primum, quod dicium Chrysostomi referendum est ad qualitatem passivam, quae facit resistere receptioni, et hac est secundaria qualitas, et activa est principalis.
Ad aliud dicendum, quod hoc ideo dicit Philosophus, quia virtus omnis querit quemdam summum statum, co quod virtus est ullimum potenti in re : sed cum continentia dicatur a resistendo et tenendo passiones pracipue a venereis, et mulieres deficiant in tenendo passiones tales propter humidum abundans, dicit quod non habent virtutem continentiae in summo, quia non sunt agen~ tes, sed potius patientes in venereis. Et propterca dixit Poeta : "Casta es quam nemo rogavit."
On this page