Text List

Articulus 6

Articulus 6

An vir teneatur dimittere adulteram, an tenere eam apud se?

ARTICULUS VI. An vir teneatur dimittere adulteram, an tenere eam apud se?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Dicit autem Joannes Chrysostomus, etc."

Hoc enim confirmatur per rationem : quia 1. Facilitas veniae parit incentivum delinquendi: sed sepe recipere facilitas est venie : ergo parit incentivum delinquendi: ergo non est spe recipienda.

2. Item, Super illud epistole ad Roman. 1, 82: "Non solum qui ea faciunt", otc., dicit Glossa, quod "consentit, qui dum possit arguere, tacet :" sed vir dimittendo mulierem per hoc quod objicit ei fornicationem, potest arguere : ergo peccat tacendo et dissimulando : sed receptio fit ex culpae dissimulatione : ergo peccat spe recipiendo.

3. Item, Patronum esse turpitudinis ot lenocinii, est peccatum mortale: sed tenere fornicariam est esse patronum lurpitudinis et lenocinii, ut dicitur in Littera : ergo fornicariam tenere et non abjicere, est peccatum mortale.

In conrrarium hujus sic objicitur : 1. Sapiens sibi cavet ne medicinam irrecuperabilem sibi amittat : sed uxor est medicina concupiscentie# irrecuperabilis dum vivit: ergo sapiens non abjicit eam: ergo non vult separari ab ipsa, quamdiu vivit, etiam quidquid faciat.

2. Item, Hieronymus dicit super Oseam, quod "bonum est inducere meretricem ut ad continentiam invitetur :" ergo multo majus bonum est tenere jam ductam : ergo malum est dimittere uxorem etiam exercentem meretricium.

3. Item, Si infidelis esset, moneretur tenere eam spe poenitentie: ergo multo magis fidelem, sed in moribus aberrantem debet moneri, quod teneat: ergo nullo modo est dimittenda.

4, Item, Quamdiu est cum viro, habet aliquod retinaculum turpitudinis : quando autem dimittitur, nullum habet ; ergo videtur, quod melius sit eam tenere, quam dimittere.

Responsio. Dicendum, quod quamdiu habetur spes et facultas correctionis, tamdiu monendus est vir ne dimittat uxorem : sed si neutrum istorum sit, potius consulendum est viro, quod subtrahat se turpitudini : quia patronus judicatur turpitudinis, quando commoratur nolenti recedere a fornicatione.

Et per hoc patet solutio ad primam partem objectionum.

Ad PRiMUM autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod sapiens aliquid habet de timore Dei et amore honestatis: et ideo libentius caret medicina quae non directe medicatur, quia gratia nature medicina est contra concupiscentiam, quam ipse cum infamia et peccati participatione debito suo utitur in muliere nefaria.

Ad aliud dicendum, quod verum est, ubi est spes peenitentia: sed si non sit spes, tunc stultus est, qui talem ducit mulierem.

Ad aliud dicendum, quod yverum est de infideli quae cohabitat non in contumeliam auctoris matrimonii: meretrix autem talis in qua non speratur peenitentia, cohabitat cum contumelia honc- statis matrimonii et blasphemia castila tis.

Ad aliud dicendum, quod si vir possel : eam retinere a turpitudiae, tunc absque dubio monendus est, quod teneat eam : si autem non potest, tunc tutius est dimittere, ne et ipse vir pereat in scelere mulieris.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6