Articulus 5
Articulus 5
An vir potest fornicariam dimittere, et alteri copulari, sicuti falso imponitur Ambrosio quod hoc senserit ?
ARTICULUS V. An vir potest fornicariam dimittere, et alteri copulari, sicuti falso imponitur Ambrosio quod hoc senserit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius, ibi, C, post initium: "Quia licet viro aliam ducere, etc."
Hoc enim videtur esse verum: quia 1. Sicut ante dictum est, viri habent magis incitativum, quam mulieres : ergo amplius debet cis subveniri ex statutis matrimonii: ergo aliquid debet eis coneedi, quod non mulieribus : sed hoc non potest esse, nisi ut alias ducat: ergo licet vel licere debet viris alias ducere.
2. Item, Vir multas implet, ut supra probatum est : ergo secundum sexus sui naturam debet ci permitti cum multis contrahere : ergo licitum est quod dicit : ergo non est a falsariis libris Ambrosi; impositum, sed potius ex ratione deere tum vel dictum.
1. Ad primum autem dicendum, quod lex continentiae indicitur dimittenti: aut si non continet, reconciliari, et hoc competit perfectioni Novi Testamenti: nec Deus gratiam negabit, dummodo se panitendo preparet ad receptionem, aid quam si se non preparaverit, sibi imputet et non alii.
Ab atin dicendum, quod hic Philosophus loquitur de natura quae est sexus ex genere: quia omnis masculus sic se habet : et hoc non est natura propria howninis, sed potius illa quae est ex differentia. Et quid sit hoc dictum, ex superioribus patet. Tic autem loquitur jus patrum de jure hominis in quantum homo, id est, in quantum utens ratione et intellectu per considerationem premii castitatis.
On this page