Text List

Articulus 16

Articulus 16

An adultera valeat duci in conjugium ?

ARTICULUS XVI. An adultera valeat duci in conjugium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Solet etiam queri, An valeat duci in conjugium, etc."

Videtur enim non esse jus quod hic dicitur : quia 1. Ecclesia rejicere non habet, quod Deus licitum demonstravit : sed Deus demonstravit illicitum adulteros conjungi posse : ergo Ecclesia non habet hoc rejicere : ergo nec interdicere. Prima patet per se. Secunpa per hoc quod in Glossa dicitur super epist. I ad Corinth. ix, 4 et seq., sic: "Licitum est quod nullo pracepto prohibetur." Ergo constat propositum.

2. Item, Quibus nullum obstat impedimentum, contrahere possunt, cum legitime sint persone : sed istis nullum obstat : ergo invicem contrahere possunt. Prima constat ex ante dictis. Srcunpa autem probatur ex hoc, quod adulterium non obstat, ut planum est, nec etiam homicidium : ergo si_ambo conjunguntur, nihil obstabit : ergo si etiam in mortem viri cum effectu machinata sit, ipsa potest contrahere cum adultero : et sic constat proposilum.

3. Item, In aliis sacramentis si servetur forma, et materia adsit, fit sacramentum: ergo et in isto similiter : ergo hec verba contractum de presenti facientia, et vir et mulier pronuntiant : ergo videtur, quod efficiant veram matrimonium.

4. Item, Alia peccata sunt majora quia dicit Gregorius, quod spiritualia sunt majoris ponderis, quam corporalia : et tamen non impediunt, quia superbus cum superba, invidus cum invida contrahere potest : ergo adulter cum adultera : ergo videtur non_ esse jus quod hic dicitur.

5. Item, Ponamus, quod aliqua occidat virum suum, ut cum alio indeterminate possit contrahere, videtur quod illa secundum istud jus cum nullo possit contrahere : sed hoc falsum est : ergo et hoc quod inducit.

6. Item, Magis est tolerandum unum malum, quam duo: sed adulterium est unum malum, et separatio ab altero est secundum malum:: ergo videtur, quod. propter primum non est precipiendum secundum.

7. Item, Pono, quod primo machinati sunt in mortem, et postea peenituerint : et quaeratur, Utrum tunc possint contrahere ?

Videtur, quod sic : quia peenitentia delevit id quod obstabat, scilicet crimen: ergo contrahere possunt post pcenitentiam.

Responsio. Dicendum, quod tres casus sunt, quorum si aliquis est, non potest contrahere cum ea quam prius polluit per adulterium, scilicet si propter hoc ut cum ista contrahat, machinatur cum effectu in mortem conjugis : si enim tantum facere cogitaret, et ad opus non procederet, non propter hoc impediretur. Secundus est, si fidem dedit ei de contrahendo post mortem conjugis. Tertius, si secum contraxit de facto. Hoc autem ordinatur rationabiliter ab Ecclesia, ut plurima homicidia et adulteria evitentur, que illius familiaritatis causa fierent, vel fieri possent.

Ad primum ergo dicendum, quod Dominus ideo dedit Ecclesie claves et inspirationem Spiritus sancti, ut in talibus ordinet expedientia: et hec non sunt tam statuta humana,quam etiam divina.

Ad 1eM dicendum, quod istis obstat impedimentum criminis.

Ad aliud dicendum, quod licet divisim non impediant, tamen conjuncta impediunt : quia plus possunt conjuncta, quam divisa, sicut est videre in multis aliis: quia duo movent lapidem quem neuter solus movere posset, et sic de aliis facere est vidcre.

Ad aliud dicendum, quod hic non est materia sub debita dispositione, et hoc exigitur in omni re generanda : quia malitia criminis obstantis est in materia,

Ad aliud dicendum, quod licet alia quedam majora possunt esse, tamen non ita directe peccant contra matrimonium : et ideo non impediunt sicut istud.

Ad aliud dicendum, quod talis mulicr habet impedimentum criminis, quod contrahendum impedit, sed non dirimit contractum : quia nullus vir secum fuil in culpa: et ideo propter viri innocentiam qui secum contrahit, permittitur stare contractum.

Ad aliud dicendum, quod non est malum quod dirimitur tale matrimonium, quia nullum est, ut dicit Augustinus. Si tamen esset malum, non esset malum commune, sed personale, et tale recompensaretur communi utilitate quae est in timore aliorum, ne facile perpetrarent adulterium.

Ab ultimum dicendum, quod peenitentia potest delere culpam: sed tamen remanet aliqua peona justa, et illarum ista est una.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16