Text List

Articulus 15

Articulus 15

An mulier post reconciliationem amisit jus petendi debitum a viro ?

ARTICULUS XV. An mulier post reconciliationem amisit jus petendi debitum a viro ?

Nono queritur, Utrum post reconciliationem amisit jus poscendi debitum ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Nisi vir esset a debito illo absolutus, ipse teneretur reddere etiam post separationem : hoc autem cum falsum sit, videtur quod mulier nullum jus habet in corpore viri : ergo cum non restituatur ei jus illud, videtur quod etiam reconciliata petere non possit.

2. Item, Jus illud non confert nisi matrimonialis consensus : sed ille non repetitur post reconciliationem : ergo jus non confertur ei: ergo non habet jus petendi debitum.

3. Item, Per quae quis peccat, per hac et punietur : sed ista peccavit in fide et jure thori : ergo in illo puniri debet : non autem punitur nisi amittendo jus quod habuit : ergo videtur, quod numquam de cetero habebit aliquod jus petendi.

In contrarium est, quod 1. Alia est reconciliatio mariti, quam alterius cujuscumque amici: ergo aliquid speciale conferturin illa : hoc autem in guo distinguitur ab aliis amicis, non est nisi jus petendi debitum, quia omnia alia prius habuit : ergo jus petendi debitum restituitur ei in reconciliatione.

2. Item, Si detur, quod non restituitur: ergo ipsa si se ei post reconciliationem neget, non potest repetere : ergo etiam post reconciliationem ea invita posset intrare religionem, quod falsum et absurdum est: ergo et falsum est, quod jus poscendi debitum ei non restituatur.

Rzsponsio. Videtur ultima pars esse concedenda, scilicet quod debitum potest petere post reconciliationem, et accipit potestatem in corpore viri sicut prius habuit.

Ad primum ergo dicendum, quod jus illud dupliciter consideratur, scilicet in habitu sive sacramentaliter tantum, vel secundum ordinem ad actum, qui est potius juris usus vel exsecutio. Et primo quidem modo numquam amittit illud jus mulier adultera dum vivit, sed secundo modo : et hoc restituitur ei, quando fit reconciliatio.

Ad aliud dicendum, quod matrimonia- lis consensus facit jus illud sacramenta- liter et habitualiter : et hoc non iteratur, sed propter culpam potest aliquis sus- pendi ab usu sui juris et exsecutione : et hoc relaxatur in reconciliatione. Av axiup dicendum, quod sufficicnter punita est in matrimonio, quando suspenditur ab usu et solatio mariti, etsi non sacramentaliter et habitualiter a viro separetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15