Articulus 1
Articulus 1
Quid sit conditio impediens matrimonium ?
Dicunt Jura, quod conditio impediens matrimonium, est servitus: servi- tus autem est conditio suppositionis, qua persona secundum se et sua est in potestate superioris.
Videtur autem, quod talis conditio non debet esse in humano genere : quia 1. Dicit Gregorius, quod "natura omnes homines equales genuit :" ergo contra naturam est unum hominem esse alio inferiorem, et esse in potestate alterius secundum se et sua : sed ea quae sunt contra naturam, nullo jure statui possunt: ergo nullo jure conditio servitutis inter homines esse potest.
2. Item, Dicit Gregorius, quod "contra naturam superbire est hominem homini preesse velle:" ergo idem quod prius.
3. Item, Apostolus dicit, quod in Christo Jesu non est servus neque liber: ergo in fide Christi omnes sunt equales: ergo falsum est, quod unus sit dominus alterius : ergo nulla est conditio servitutis.
4. Item, In primo ordine humani ge neris dictum est ante peccatum et post peccatum homini, quod coleret terram, et subjiceret eam sibi: nusquam autem, quod dominaretur super alterum : ergo videtur, quod de dignitate nature hominis sit, ut non sit servilis conditionis.
3. Item, Tullius dicit in Rhetorica, quod "omne jus a natura est profectum :" ergo quod non est profectum a natura, est injuria: sed istud jus de conditione servitutis, non est a natura profectum: ergo est injuria. Prozatio medie. Natura est equaliter digna in servo et in domino: ergo impossibile est, quod unus alteri ex participatione nature preponatur : et sic constat propositum.
Si forte dicas, quod Tullius mentitur. Contra : Jus positivum necesse est, quod habeat rationem aliquam equitatis: illa ergo ratio necesse ratiocinatur ex aliquo habitu regente ipsam, et exemplar aliquod habet ad quod adspicit: sed istud exemplar est necessario ante jus positi- vum : quod autem est ante jus positivum, non est jus positivum : ergo exemplar quod imitatur ratio inveniens jus positivum, non est de jure positivo : sed nihil est ante, nisi jus naturale et divinum : ergo necesse est, quod istud exemplar sit jus naturale et divinum : sed omne exemplatum perficitur ab exemplari: ergo jus positivum perficitur a jure naturali et divino: et hoc est quod dicit Tullius.
In conrrarnium hujus est, 1. Quod dixit Noe, Genes. IX, 25 : "Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis". Si ergo per Patriarchas Dei inspirationem habentes, inducta est servitus : ergo est de jure divino.
2. Item, De Abraham, Isaac, et Jacob legitur, quod habuerunt servos et ancillas: cum ergo inspirationem Dei ha~ buerunt, et nihil contra naturam vel jus egerunt, servitus est de jure naturali et divino, ut videtur.
3. Item, In Novo Testamento, I Petr. u, 18, et ad Ephes. vi, 5, et multis aliis locis precipitur servis, quod in omni timore obadiant dominis, non tantum bonis et honestis et modestis, sed etiam discolis: ergo conditio servitutis est de lege Christi: et sic nec contra naturam, nec contra divina : ergo nec servitus,
4. Item, Video quod propter peccatum traditur homo ut sit in potestate demonis: ergo multo magis tradetur in potestatem hominis : ergo potest justo Dei judicio unus effici servus alterius.
Responsio. Dicendum, quod conditio servitutis est in genere humano: quia nisi esset, non impediret matrimonium.
Ad primum ergo dicendum, quod non est derivata scrvitus ex inequalitate nature, sed potius ex inequalitate operum in poenam inducta : et ideo non est favorabilis, sed potius eorum quae per se fugiuntur, ut dicunt Philosophi.
Ad idoo autem quod objicitur, quod "contra naturam est, etc.", dicendum quod natura dicitur dupliciter, vel po- tius tripliciter : dicitur enim quandoque natura ipsa species communicabilis individuis, et participata ab illis, sicut dicuntur omnes homines natura homines, Dicitur etiam natura quandoque ratio naturalis : et hoc dupliciter, scilicet ex naturalibus procedens, et in naturalibus consistens, vel ex naturalibus procedens ad ordinem eorum quae incidunt preter naturam, quantum illa ordinari est possibile. Et primo quidem modo quod est contra naturam, non potest stare: et hoc modo servitus non est contra naturam, sed potius personalis, et contra statum persone. Secundo autem modo iterum non est naturalis: quia sic non est naturale nisi jus illud, quod natura omnis ea que sunt illus nature docet. Sed tertio modo servitus est naturalis : quia per eam ordinatur culpa quae inducta est in natura ex vitio persone.
Et per hoc patet etiam solutio ad sequens: quia Gregorius vocat contra naturam, quod est contra naturam primo modo dictam, non autem tertio.
Ad aliud dicendum, quod servus consideratur dupliciter, scilicet secundum quod est particeps gratiae vel gloria, que sunt maxime perfectiones anima, et in talibus equatur domino, vel etiam quandoque preponitur. Consideratur etiam secundum opus et facultatem, et in talibus est in potestate domini. Kt primo modo loquitur Apostolus.
Ad aliud dicendum, quod patet solutio ex prius inducta distinctione: quia servitus ex re innaturali inducta est, quae est peccatum : sed tamen ex ratione ordinatur et peccatum et poena peccati, que est servitus.
Ad aliud dicendum, quod Tullius accipit naturam pro naturali ratione, cujus habitus regit in omni jure positivo : et ita trahitur ab eo sicut exemplatum ab exemplari, sicut probat objectio: et ita inde trahitur ordo peccati per poenam qua est servitus : peccatum enim in poena et per poenam ordinatur.
On this page