Text List

Articulus 2

Articulus 2

An servitus impediat matrimonium, et quo pure ?

ARTICULUS IL. An servitus impediat matrimonium, et quo pure ?

Secundo quritur, An servitus impediat matrimonium ?

Videtur, quod non: 1. Omne enim impedimentum alicujus contrarietatem aliquam habet ad aliud: sed servitus nullam habet contrarictatem ad matrimonium : ergo non impedit ipsum. Prosarur autem prima: quia nihil impedit aliud, nisi quod in contrarium operatur vel agit: et agens in contrarium, est contrarium necessario. Srcunpa autem patet : quia servus potest habere fidem, prolem, et sacramentum.

2. Item, Si impedit: aut impedit ox genere, aut ex differentia addita. Si ex gencre : ergo omnis conditio impediret matrimonium, quod falsum est, cum conditio libertatis non impediat. Si autem ex differentia contrahente. Contra: Ergo omnis servitus impedit, et semper : ergo etservus cum ancilla contrahere non potest, quod falsum est: ergo conditio servilis non impedit matrimonium.

3. Item, Secundum naturam ita est, si aliquid ex natura sui aliquid impedit, quod illud multiplicatum plus impedit : ergo si seryitus impedit matrimonium, multiplicata servitus plus impedit ipsum : sed hoc est falsum, quia servus cum an-~ cilla contrahere potest, cum tamen in eis sit multiplicata servitus: ergo hoc est falsum, quod servitus impediat matrimonium.

4. Item, Peena servitutis statui matrimoni ante existenti supervenit ex ultione peccati, sicut et ali pane : sed ego video, quod alia pone non impediunt : ergo nec ista debet impedire.

3. Item, In signato matrimonio magis est contractus ancillae cum libero, quam libere cum libero: ergo etiam in signo magis debet esse ratum matrimonium ancilla cum ingenuo, quam ingenue cum ingenuo : ergo conditio non impedit ma~- trimonium, sed etiam promovet. PronaTUR prima ex hoc quod Verbum Dei Patris ingenuissimum, nostra nupsit nature in una persona Filii in thalamo uteri virginalis, cum tamen dicat Philosophus in primo Melaphysicorum, quod multipliciter natura nostra est ancilla, Secunpa autem constat.

In contrarium hujus est, quod 1. Omnis deceptio et fraus rescindunt contractum : sed si ingenuus cum ancilla ignoranter contrahat, ibi est deceptio : ergo contractus rescindendus est.

2. Item, Matrimonium est de bonis partim propter se, et partim propter aliud expetendis, ut dicit Philosophus : libertas auten: est de per se expetendis, servitus autem de fugiendis: ergo libertas convenit cum ratione boni appelibilis matrimonio, et servilus contrariatur : sed contrarium impedit : ergo servitus potest impedire matrimonium.

3. Item, Multa sunt onera matrimonil ex selpso ; ergo oncrans ¢x alieno non debet addi oneri matrimonii, quia nimis grave efliceretur : sed servilus onerat ex alieno : ergo non debet addi matrimonio : sed potius si ignoranter fiat contractus, pro nullo debet reputari a jure, ne nimis grave onus matrimonii efficiatur.

Responsio. Dicendum, quod ex constituto civili et Keclesie in favorem libertatis servitus ignorata cum opposita conditione, scilicet libertatis, impedit matri-- monium contrahendum, et dirimit contractum, nisi velint sponte commanere, postquam conjunx ingenuus scit de conditione servitutis in alia.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc habet contrarietatem aliquam non ad essentiam matrimonii, sed potius ad consequentia, scilicet ad debiti reddilionem, et ad bonum statum prolis : et ideo nimis grave est matrimonium cum illa conditione: propter quod statutum est, quod sit impedimentum ejus.

Ad aliud dicendum, quod ex differentia impedit, et argumentum non sequitur: quia differentia non habet contrarietatem ad se in alio individuo, sed potius ad differentiam oppositam : sicut patet, quod rationale in Platone non contrariatur rationali in Socrate, sed irrationali contrariatur. Ita conditio servitutis non opponitur servituti matrimonii, sed potius libertati, et cum illa impedit matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de illo ad quod habet contrarium, sed suum simile magis augmentat : et ideo si posset multiplicari servitus contra libertatem in matrimonio, bene concedendum esset, quod magis impediret : sed hoc esse non potest, cum una sit unius tantum: et ideo illud argumentum non cogit.

Ad aliud dicendum, quod alia penx in utroque sunt conjugum, et non augent onera matrimonii, nec faciunt ipsum violioris conditionis in bonis suis: sed hec omnia facit servitus: et ideo non est simile.

Preterea, Alia poeene secute sunt originale, et ista secuta est vitium personale: et ideo non est equaliter in omnibus : et ideo iterum non est simile.

Ad ucrimum dicendum, quod natura nostra ancilla est in hoc quod suorum operum non est tota causa: sed ancillatio illa non tradit eam in potestatem contrarii domini: et ideo equivocatio est in argumento : quidquid tamen in nobis sit qui frequenter peccavimus, et ideo servi peceati secundum aliquein modum sumus. Nostra tamen natura prout assumpta est a Christo, liberrima fuit : et ideo falsum supponit objectio : et patet qualiter intelligitur dictum Philosophi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2