Articulus 7
Articulus 7
An uxores Orientalium consentientes ordination suorum maritorum tenentur continere post moriem eorum ?
ARTICULUS VII. An uxores Orientalium consentientes ordination suorum maritorum tenentur continere post moriem eorum ?
Septimo queritur, Utrum uxores Orientalium consentientes in ordinatio- nem suorum maritorum, teneantur perpetue continere post mortem virorum ?
Videtur, quod non : quia 1. Mulier post mortem a lege viri est soluta : ergo "cui vult nubat", secundum Apostolum, I ad Corinth. vn, 339, "tantum in Domino."
2. Item, Quae esset causa, quod non posset nubere ? vir enim suus de cxetero ex quo defunctus est, non contrahit bigamiam, nec ista mulier tenebatur ei nisi ratione matrimonii: ergo videtur, quod soluto matrimonio ipsa se jungere possit cui voluerit.
In conrrarium est, quod ad paria vir et mulier in continentia et debito matrimonii judicantur: ergo quale est votum viri, tale necessario est etiam votum mulieris : sed votum viri est, ut post suam aliam ducere non possit : ergo a simili mulier post mortem viri alium virum ducere non potest.
Responsio. Dicendum, quod uxor post mortem sacerdotis (ut dicunt) alium virum ducere non potest: quando enim consensit in ordinem viri, consentit etiam vel consentire intelligitur consequens ordinem : et hoc est votum continenlia perpetue, quod quidam dicunt causari ab Ecclesie institutione, quidam autem a vi voti, quod melius credo, quia intelligitur eo modo solemnizatum quo solemnizatum est votum viri, ut scilicet post mortem mariti numquam alium accipiat: sicut nec ille post mortem uxoris aliam ducere potest.
On this page