Text List

Articulus 11

Articulus 11

An crimen impedimentum sit, et quante virtutis ?

ARTICULUS XI. An crimen impedimentum sit, et quante virtutis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "His adjiciendum est de occisoribus, etc."

Queritur enim hic de impedimento criminis.

Et queruntur quatuor. Primum est, Quante virtutis sit istud impedimentum ? Secundum, Quae et quot sunt crimina matrimonium impedientia ? Tertio, De tribus casibus, in quibus per crimen commissum dividitur matrimonium contractum. Quartum, Utrum licet maritis uxores adulteras interflicere, sicut Litfera videtur dicere, vel non ?

Ad primum sic proceditur : 1. Nullum impedimentum adeo dignum est poena sicut crimen: ergo nullum adeo efficaciter debet impedire matrimonium : ergo crimen debet impedire contrahendum, et dirimere contractum.

2. Item, Crimen directe contrarium est conjunctioni anime cum Deo : cum ergo matrimonium sit hujusmodi conjunctionis signum, crimen frustrat signatum matrimonio : ergo aufert a matrimonio bonum sacramenti : sed sublato illo aufertur matrimonium, ut supra habitum est : ergo videtur, quod crimen impediat contrahendum, et dirimat contractum.

3. Item, In omnibus aliis sacramentis crimen impedit ecffectum : ergo et in isto : ergo videtur, quod dirimat contractum.

4. Item, Nullum est impedimentum quod adeo directe contrariatur matrimonio sicut crimen : sed alia quaedam minus contrariantia dirimunt contractum : ergo etistud dirimet ipsum. Pronarur autem prima : quia alia sunt frequenter sine peccato persone quae matrimonium contrahit: istud autem numquam. SzcuNDA autem patet per se.

In contrarium est, quod 1. Matrimonium est medicina : sed quanto aliquis estinfirmior, tanto paratior debet ci esse medicina : ergo cum erimen sit infirmitalis, quanto aliquis est criminosior, tanto minus impediri debet a matrimonio, ne per concupiscentiam ruat in praeceps.

2. Item, Ponamus, quod istud superveniat matrimonio : constat, quod non impedit propter periculum ; ergo nec etiam tunc debet impedire, cum idem pertculum sit de incontinentia.

3. Item, Alia impedimenta impediunt frequenter ‘quoad unam, et non quoad aliam, et in illis non tollitur medicina : sed istud impedit quoad omnia : ergo tollit medicinam : ergo nisi temperetur, desperabit ager : ergo ab Ecclesia temperandum est, ita quod_licet impediat contrahendum, non tamen dirimat contractum.

Quop concepENDUM est: quia nullum impedimentum criminis ita impedit contrahendum, quod etiam dirimat contraclum praeter adulterium in triplici casu, sicut partim supra dictum est, et itterum infra dicetur.

Ad primum ergo dicendum, quod ex ratione reatus maxime impedit, sed ob hoc non contrahit fortitudinem impediendi, sed potius ex hoc quod destruit essentialia matrimonio, sicut consensum, vel debiti redditionem, vel aliquid tale : nullum autem horum destruit crimen : et ideo non est adeo violenter impedicns sicut alia.

Ad aliud dicendum, quod contrariatur conjunctioni ex eo quod destruit causam conjunctionis quae est meritum, et non ex hoc quod destruat signum. Unde non est verum, quod id quod contrariatur signato, contrarictur signo, nisi per se et formaliter intelligatur, scilicet quod contrariatur signato, in quantum est signatum illius : hoc autem medo crimen crimen non contrariatur conjunctioni fidelis anima cum Deo : unde non yalet arsumentum.

Ad Aatiup dicendum. quod impedit effectum matrimonii qui est gratia: sed tamen non impedit matrimonii effectum, id est, quod matrimonium efficiatur : sicut etiam crimen in aliis sacramentis sacramentum non impedit, sed effectum sacramenti, qui est gratia.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa: quia nullum impedimentum ita contrariatur matrimonio sicut crimen, ut patet ex pradictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11