Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quot et quae sunt crimina matrimonium impedientia ?

ARTICULUS XII. Quot et quae sunt crimina matrimonium impedientia ?

Secundo queritur, Quae et quot sint signa criminis matrimonium impedientia ?

Et consueverunt poni sex, scilicet interlectio propria conjugis, incestus, raptus sponse alterius, insidians juri vel debito uxoris, sicut ille qui proprium filium levat a fonte, ut per hoc uxoris sue compater effectus, non teneatur ad debitum : occisio presbyteri, et poenitentia solemnis.

1. Ovsicrrur autem de primo: quia interficiens propriam conjugem, non peccat nisi in matrimonium quod fuit inter cum et conjugem suam: ergo non debet puniri nisi in ilo matrimonio : ergo videtur, quod liceat ci contrahere aliud matrimonium, contra quod non peceavit.

2. Similiter etiam objicitur de incestu : in illo enim apparet aestuans concupiscentia : cum ergo medicina illius sit matrimonium, videtur quod ille maxime debeat per Ecclesiam ad matrimonium invitari : ergo non debet constitui ab Feelesia, quod hoc crimen matrimonium impediat.

3. Eodem modo de tertio objicitur. Videtur enim, quod rapiens sponsam debet eam habere : quia inter eam et primum non sunt nisi sponsalia, et inter eam et secundum intervenit carnale commercium : et per hoc solvuntur sponsalia, ut supra habitum est: ergo videtur, quod ex hoc ipso, quod rapit eam, efficiatur non sponsa alterius : ergo non impedit matrimonium ex hoc, quod rapuerit sponsam, sed eam potest habere uxorem.

4. Ulterius de quarto: quia ille nullo modo peccat contra omne matrimonium, sed tantum contra suam conjugem : sicut ergo peccans in contractu unius matrimonii, non propter hoc impeditur ab alio, ita nec iste impediri debet ab alio matrimonio contrahendo post mortem conjugis sue.

5. De quinto autem videtur, quod sit penitus irrationabile : quia presbyter non est persona pertinens ad matrimonium : ergo occidens eum, nihil peccat contra matrimonium : ergo injuste punitur in matrimonio.

6. Sextum etiam nihil rationis habere vidatur : quia solemniter pcenitens est Jaudabilis : quia nec apertum vituperium eum retrahit a poenitentia : sed nihil habet rationis, quod aliquis puniatur in eo in quo est laudabilis : ergo pro illa penitentia non debet peenitens solemniter puniri: sed magna poena est impediri a matrimonio : ergo solemniter pcenitens a matrimonio non debet impediri.

Ulterius queritur, Cum heresis et apostasia a fide et ipsa infidelitas, sint graviora crimina quam ista, quare non ponuntur inter impedientia matrimonium ?

Videtur enim, quod debeant poni : quia enormia sunt, et contra fundamentum matrimonii peccant: ergo impedire debent matrimonium.

Solutio. Dicendum, quod sex dicta ab antiquis sunt posita crimina impedientia matrimonium contrahendum ex interdicto Ecclesiw, sed non dirimunt contractum, quinimo dixerunt, quod si ju- venes sunt talia crimina committentes, Ecclesia debet cum eis dispensa.e etiam de matrimonio contrahendo, ne aliqua occasio ruine detur eis ex incendio concupiscentiae.

Dicendum ergo ad primum, quod in pena est hoc statutum : satis enim equum est ut interficiens conjugem, conjugem de caetero non inveniat, licet non peccaverit nisi in unam: timetur enim, quod similis furor eum etiam debeat concitare in aliam, ut etiam interftciat illam. Unde hoc fit, non ideo quia peccaverit in secundum matrimonium, quia adhuc non est, sed in criminis detestationem, et propter timorem similis in matrimonio sequenti.

Ad aliud dicendum, quod licet incestus significet nimium estum concupiscentie, tamen reddit etiam personam aliquo modo illegitimam ad matrimonium, in quantum non attendit vel timetur non debere attendere matrimonii honestatem, qui nature gradus non attendit : sed precipue tamen Ecclesia attendit, ut magis vitentur ista crimina propter timorem peenw adjuncte.

Ad tertrum dicendum, quod raptor sponse alterius dicitur, non quod sponsa remaneat si ille voluerit, sed quia ille rapuit eam quae fuit sponsa: propter matrimonii enim inchoationem aliquam quae fit in sponsalibus {ut supra habitum est) vult Ecclesia, quod hoc crimen quilibet detestetur, et ideo penam talem adjunxif. |

Av guartum dicendum, quod non est simile de contractu matrimonii: quia ibi fitdamnum temporale tantum, sed hic fit damnum et insidiatio etiam spiritualium, sicut fidei, et hujusmodi: et ideo istud est detestabile.

Ad guintum dicendum, quod enormitas criminis exigit longam et asperri~ mam peenitentiam : et ideo interdicitur ei matrimonium, ut nullo alio occupatus possit deflere peccata sua: tali enim consulendum est ut intret religionem: et hee est ratio ecelesiastic# institutionis.

Ad aliud dicendum, quod solemniter peenitens non potest de cxtero vacare deliciis ; quia solemnis pcenitentia non fit nisi pro crimine quod totam commovit patriam vel urbem, ut supra in tractatu de Penitentia dictum est: et ideo non est congruum illi amplius vacare deliciis cum uxore: et ideo interdicitur ei matrimonium contrahendum.

Ad id quod ulterius queritur, dicen~ dum quod multis aliis criminibus posset Ecclesia adjungere hoc in poenam, quod non contraherent si vellet: sed tamen in prehabitis fecit: quia magis contra matrimonium peccabant vel enormitate sua perpetuum luctum exigebant, sicut duo ultima. Et bene credo, quod hoc infideli et apostate essct consulendum : tamen quia talia peccata cum errore et ignorantia sunt mixta, licet enormia sint in se, facilius tamen apud Ecclesiam impetrant veniam: quia non tantum ex malitia, quantum ex ignorantia processcrunt. Unde, I ad Timoth. 1, 13: "Misericordiam Det consecutus sum, quia ignorans fect in tmneredulitate." Act. 1, 17: "Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12