Text List

On this page

Articulus 22

Prev

How to Cite

Next

Articulus 22

Articulus 22

Quid faciendum sit mulieribus quae putant viros interemptos, vel in captivitate, vel ab iniqua dominatione num-~ quam liberandos ?

ARTICULUS XXII. Quid faciendum sit mulieribus quae putant viros interemptos, vel in captivitate, vel ab iniqua dominatione num-~ quam liberandos ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, "Mie quaeritur de illis feminis, etc."

Videtur enim illis foeminis esse concedendum, ut interim alios ducant: quia

1. Matrimonium est in medicina, et morbus concupiscenti# medicina tamdiu carere non potest.

2. Item, Impeditur bonum nature quod est proles: ergo videtur, quod cum secundo concedi debeat matrimonium.

Responsio. In pracedentibus satis est de hoc habitum: quia omnes molestie matrimonio supervenientes propter fidem thori sunt tolerand: et ideo longa captivitas cum patientia est exspectanda.

Ad primum ergo dicendum, quod est medicina indirecta, quia gratia magis medicatur : unde si convertatur ad fidem thori, magis juvabitur quam in matrimonio: et si illa fides postponatur, tune vivit potius in concupiscentia quam matrimonii honestate.

Ad aliud dicendum, quod bonum prolis in sui ratione habet, quod honestate matrimonii suscipiatur: et cum hoc hic esse non possit, non potest per coilum tale bonum prolis procurare.

PrevBack to TopNext