Text List

Articulus 21

Articulus 21

An adulterium homicidio et aliis peccatis sit gravius ?

ARTICULUS XXI. An adulterium homicidio et aliis peccatis sit gravius ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium: "Quid in omnibus peceatis adulterio, etc."

Videtur enim falsum : quia 1. Homicidium in genere moris, gravius est adulterio, et infidelitas gravior est simpliciter.

2. Item, Adulterium est peccatum ex infirmitate carnis exortum: sed. illo gravius est peccatum in Spiritum sanctum: ergo adulterium non est in omnibus peccatis gravius.

Item queritur, Quare in poenis secundum tenet locum ? ,

Sienim dicas, quod secundum tenet locum, quia secundum preceptum transgreditur, Conrra: Tria praecepta sunt in prima tabula, ex quibus nullum transgreditur.

Si dicas quod tenet transgressionem secundam in secunda tabula. Contra: Secundum praceptum est : Non occides, et non contra hoc est adulterium. Si forte dicas, quod habet transgressionem secundam in negativis. Conrra : Hoc erit contra Litteram: quia dicit, quod primum locum habent hi qui aberrant a Deo: quod non diceret, si pradicto modo intelligeret, sed potius, quod primum locum tenerent homicide.

Si vero dicas, quod secundum locum tenet in poenis : quia lapidantur sicut aberrans a Deo. Contra: Jus majus peccatum debet magis punire : sed homicidium est majus peccatum, quam adulterium: ergo lege juris magis debet puniri.

Item, Illa quae fornicatur in domo patris sui, lapidatur, sicut dicitur, Deuter. xxut, 23 et 24.

Item, Filius contumax lapidatur: quia non vult audire monita patris ?.

Ergo videtur, quod nullo modo secundum locum tenet in poenis.

Responsio. Sine prejudicio dicendum, quod aberrans a Deo frangit fidem unitatis spiritus quam habet cum Deo in significato matrimonii quantum ad bonum sacramenti. Adulterans autem frangit fidem thori et individuitatis matrimonii, quae significat societatem anime cum Deo: et ideo exemplariter et quoad quantitatem reatus est in secundo loco aberrans a fide: et ideo Dominus per Isaiam aberranti loquitur per modum adultere, Isa. xxvitt, 20: "Coangustatum est enim stratum, tta ut alter decidat : et pallium breve utrumque operire non potest". Et, ibidem, tv, 8: "Jexta me disco- operuisti, et suscepisti adulterum."

Et similiter, Ezechiel. xvi, 1 et seq., et Osee, m, 4, et in aliis multis locis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21