Text List

Articulus 1

Articulus 1

An dispar cultus faciat personam illegitimam ?

ARTICULUS I. An dispar cultus faciat personam illegitimam ?

Oscrrur autem ad primum sic: 1. Quorumcumgque duorum unum quandoque fuit sine alio, illorum neutrum ab altero habet dependentiam essentiaJem : sed talia duo sunt matrimonium, et fides Christi: ergo, etc. Prozario mediae est, quod ante Christum fuit matrimonium, et hodie est inter infideles, sicut probatur per ultimam partem distinctionis hujus.

2. Item, Quod nulli bono matrimonii est contrarium, non videtur facere personam illegitimam ad contrahendum : tale autem est infidelitas : ergo, etc. Propasio media: quia una unius potest esse infidelis servans fidem thori, et generans filios qui ad religionem Dei nutriri possunt.

3. Item, Non fuit dictum ab initio, Erunt duo in fide de una, sed potius in carne una‘: ergo disparitas fidei_ matrimonium in nullo debet impedire, dummodo possit ibi salvari unitas carnis.

4. Item, Amicitia matrimonii magis stringit, quam aliqua alia: ergo videtur, quod etiam suadende sint tales nuptie, quia hac occasione infideles ad fidem convertentur.

Iy contranium hujus multa adducuntur in Littera de Esdra et aliis.

Sed per rationem objicitur sic: 1. Ubi non est fundamentum sacramentorum, ibi non est aliquid ratum sacramentum: sed baptismus et fides sunt fundamentum sacramentorum: ergo ubi hoc non est, non est aliquid sacramen~ tum: sed in dispari cultu non est: ergo, etc.: ergo nec matrimonium est sacramentum.

2. Item, Malach. u, 11 et 12: "Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob". Ergo disperdendum est matrimonium, in quo est filia Dei alieni: ergo dispar cultus personam facit illegitimam.

Responsio. Dicendum, quod hoc quod dicitur in Littera, omnino videtur esse tenendum.

Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum, quod matrimonium numquam fuit ratum sine fide Christi implicita, vel explicita, ita quod ratum dicatur omnino indissolubile. Unde in naturali lege, Genes. xxv, 46, dicit Rebecca: "Taedet me vite mee propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus tere, nolo vivere". Licet ergo infra dicatur inter infideles verum posse esse conjugium, non tamen est omnino ratum : quia aliquo casu interveniente poterit dissolvi.

Ad aliud dicendum, quod contrariatur bono prolis: quia quoad alterum parentem non suscipitur in timore et pietate Christi. Similiter (idem non servans ad Christum, numgquam fidem veram servare potest ad hominem. Bonum autem sacramenti est in potentia tantum in talibus, et non ducit actu in conjunctionem fidelis animes cum Deo, sed tantum potentia. Et ideo omnia illa bona talis matrimonii sunt imperfecta.

Ad aliud dicendum, quod licet non sit dictum, tamen est praintellectum, sicut fundamentum preintelligitur adificio.

Ad aliud dicendum, quod talis amicitia est periculosa, ubi Christianus obligatur infideli: quia forte posset perverti, et ideo prohibitum est a Domino tales confoederari.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1