Articulus 2
Articulus 2
Quare hoc potius convenit fidei, quam alteri virluti?
Secundo queritur, Quare potius fides habet hoc, quam alia virlus, et infidelitas potius quam aliquod vitium ?
1. Dicit enim Augustinus, quod quodlibet vitiam separat a Deo: ergo contra- riatur ei quod sua individuitate illam conjunctionem significat : sed hoc est matrimonium: ergo quodlibet vitium facit personam illegitimam ad matrimonium.
2. Item, Infra in Litera dicitur, quod furtum, avaritia, et alia multa vitia hoc idem faciunt : ergo constat propositum.
3. Item, Fides non est unitiva, sed potius charitas : quia sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. VI, 17 : "Qui adheret Domino, unus spiritus est." Ergo oppositum charitatis potius debet facere personam illegitimam, eo quod opponitur conjunctioni et unioni fidelis anime eum Deo, quam significat matrimonium.
4. Item, Peecatum in Spiritum sanclum est gravissimum, quod nec in hoc seculo, nec in futuro remittitur * : ergo copule anime cum Deo et in hoc saculo et in futuro reluctatur : et hoc pretendit matrimonium : ergo potius peccatum in Spiritum sanctum facit personam illegitimam ad matrimonium, quam dispar cultus.
2. Item, Adhuc per rationem objicitur : Sicut dicit Apostolus, ad Hebr. x1, 1: "Est fides sperandarum substantia rerum" ; quia, ut dicit Glossa, facit in nobis subsistere res sperandas. Ergo sine fide nihil subsistit in nobis de rebus sperandis : sed nihil est firmum, quod cum rebus sperandis non subsistit : ergo quod subsistit sine fide, non est firmum : ergo et matrimonium subsistens sine fide, non habet firmitatem perfectam. Quod autem nihil firmum sit, quod cum rebus sperandis non subsistit, probatur ex hoc quod res sperande sunt extern : et quod nec eternum est, nec cum eterno est, hoc est temporale tantum : temporale tantum existens, nullam habet firmitatem.
3. Item, Quod non placet Deo, non debet esse firmum in contractibus humanis : sed quod est "sine fide impossibile est placere Deo", ut dicit Apostolus, ad Hebr. x1, 6: ergo nullam habet firmitatem : ergo et matrimonium infidelis firmitate carere debet.
4. Item, Nullus contractus posset esse in quo legislator excluditur, et lex contractum rectificans : ergo et in spiritualibus non tenet aliquis contractus, ubi Deus et lex divina excluditur : sed in matrimonio infidelis sic excluditur Deus et lex divina : ergo contractus talis non est ratus ad plenum.
Responsio. Secundum ultimas rationes dicendum, quod equissimum est non esse ratum matrimonium, ubi est dispar cultus.
Ad primum ergo dicendum, quod licet quodlibet vitium separet a Deo, non tamen quodlibet vitium dissipat omnino fundamentum boni et sacramentorum, sed sola infidelitas : et ideo nihil stat de ewdificio, ubi non est fundus fidei : quia dicit Augustinus, quod "infidelitas est vitium et peccatum, quo cetera omnia peccata tenentur."
Av auiup dicendum, quod vitia moralia quae non sunt contra matrimonium, non impediunt matrimonium contra~ hendum, nec dirimunt contractum, sed possunt dissolvere cohabitationem : non enim oportet cohabitare furi, qui non vult resipiscere, vel etiam usurario : et quoad hoc intelliguntur ea quae dicuntur infra in Litéera. Supra tamen habitum, est, quae vilia impediant matrimonium, et quae non.
Ad aliud dicendum, quod perfectio conjunctionis anime cum Deo est in charitate, sed desponsatio est in fide et conjunctio prima : et ideo contrarium fidei totum dissolvit sequens, sed non contrarium charitatis, quia non destructa posteriori parte edificii destruitur precedens, sed potius e converso.
Ad aliud dicendum, quod peccatum dicitur alio majus multis modis, sicut notatum est super secundum Sententiarum : sed quantum ad propositum pertinet, dicendum quod infidelitas maximum peccatum est ratione nocumenti, et ejus contra quod est, et ratione actus : peccatum autem in Spiritum sanctum ratione radicis : et ideo infidelitas est maximum peccatum simpliciter : tamen peccatum non ex magnitudine sua habet impedire matrimonium, sed potius ex contrarictate quam habet ad fundamentum vel actum.
On this page