Articulus 1
Articulus 1
An affinitas sit ?
Incidunt autem hic tria quarenda. Primum est, An sit afflinitas ? Secundum, Quid sit? Tertium, Quot sint genera affinitatis?
Ad primum autem sic objicitur : 1. Quae fuerunt unum, postquam separata.sunt ab invicem, non sequitur si aliquid uniatar uni, quod uniatur et alleri: sed consanguinei separati sunt ab invicem ¢x uno: sed si aliqua persona unitur uni, non propter hoc unitur alteri: sed ad hoc quod sit affinitas, oportet esse talem unionem : ergo videtur, quod non sit affinitas.
2. Item, Nullus unitur alicui, quod non reuniatur illi viee versa: sed nullus de consanguinitate unitur mulieri addite nisl maritus cjus: ergo ipsa non reunitur alicui corum nisi illi: ergo nulla affinitas contrahitur ad aliquem, ut videtur, nisi ad illum.
3. Item, Si unio sanguinis, ut dicitur in Littera, est causa consanguinitatis, videtur quod ubiest maxima unio persone addite, ibi maxima sit affinitas: sed inter maritum et mulierem additam mavi- ma est unio: ergo inter eos maxima est affinitas : sed non est affinitas inter illos : ergo a destructione consequentis nec inter alivs et ipsam.
4. Item, Propter quod unumquodque tale et illud magis, ut dicit Philosophus: sed propter istum qui est maritus addite mulieris, est affinitas inter eum et omnes alios consanguineos : ergo inter istum et illam est aflinitas multo magis: sed non est inter istum et illam: ergo nec inter alios.
5. Item, Constat, quod si affinitas aliquid est, relatio quaedam est: sed relationes innascuntur ex mutatione aliqua, ut dicit Philosophus: ergo ubi non est mutatio, per locum a causa, ibi non est relatio: sed in tota aflinitate preterque in viro nulla est mutatio: ergo nulla est affinitas nisi in illo, si est afflinitas: sed in illo non est affinitas: ergo nec in aliquo alio, ut videtur.
Ad primum autem dicendum, quod est unitas absoluta, et unitas relationis. De unitate absoluta verum est quod objicitur, sed de unitate relationis falsum, sicut patebit in exemplis: quia ego et soror mea sumus divisi ab uno: et ideo filius sororis mee adhuc respectu sanguinis ad me tenebit : et idem est de affinitate.
Ad aliud dicendum, quod unione relationis omnes consanguine) uniuntur persone. additew, et ipsa reunitur omnibus : et objectio non procedit nisi de unione carnis in coitu. .
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, nisi unio esset causa affinitatis per se: et hoc non est verum, quia relatio non habet causam per se, sed innascitur per accidens, sicut etiam filiatio innascitur genito ex hoc quod ille est generans et alter est genitus. Et est instantia : quia dealbans est causa dealbationis, et similitudo sibi non innascitur necessario, sed potius ad alia alba.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, nisi in causis per se participantibus illud quod causant in aliis, sicut sl ignis est causa calidatis per te, erit ignis maxime calidus: alias consuevit fieri instantia in ebrietate et vino, quia propter unum est quis ebrius, et tamen vinum non est magis ebrium.
Ad aliud dicendum, quod affinitas est relatio : sed non oportet, quod relationes innascantur semper ex mutatione utriusque relativi: sed sufficit mutatio alterius, sicut ex nativitale passiva ex paire meo natus efficitur mihi frater, nulla mutatione in me facta, ita est hic: mutatio enim fit in persona addita, et haec sufficit ad hoc quod relatio affinitatis in tota innascatur consanguinitate.
On this page