Articulus 2
Articulus 2
An diffinitio affinitatis sit bene assi-~ gnata ?
Et dicitur communiter, quod affinitas est propinquitas personarum ex copula carnali proveniens, omni carens parentela.
Sed contra objicitur: 1. Nulla est major propinquitas, quam unio carnis ad carnem, sicut est inter virum et uxorem: et ista non potest dici affinitas : ergo nec aliqua alia.
3. Item, Carnalis copula est modo fornicario sicut legitimo: ergo affinitas ex illo contrahitur: et hoc videtur esse inconveniens, cum affinitas sit de rebus honestis pertinentibus ad urbanitates, fornicatio autem de rebus detestandis.
4. Item, Ponamus aliquem claustra pudoris alicujus mulieris invasisse et aperuisse, sed non pervenisse usque ad ope- ris perfectionem : constat, quod ibi fuerit caro unita per contactum alteri carni: ergo affinitas contracta esset secundum hoc: ergo nullus de sua consanguinitate postea habere eam posset uxorem, quae sic fornicario concubitu esset attentata : et hoc non dicunt illi qui sciunt jura.
5. Item, Ponamus, quod per sodomiameam polluerit manu vel proprio instrumento : constat, quod ibi fuit turpis copula carnalis: ergo affinitas esset contracta ad suos consanguineos : et hoc iterum jura non admittunt.
6. Ulterius objicitur de hoc quod dicit, "Omni carens parentela", Videtur enim hoe esse falsum: sit enim aliquis meus frater ex patre solo, et aliqua mea soror ex matre sua sola: constat, quod ille meus frater potest legitime jungi illi mex sorori: et illa soror mea erit mihi consanguinea et affinis: non ergo necessa-_ rium est, quod affinitas careat omni parentela.
Responsio. Dicendum, quod affinitas conyenienter diffinita est: propinquitas enim est genus et personarum subjectum proprium. Causa autem est carnalis copula. Et differentia distinguens a consanguinitate, intelligitur per hoc quod additur, Omni carens parentela: ili enim privationi preintelligitur affirmatio, qu est in persona addita consanguinitati: quia addi non potest consanguinitati, nisi non consanguinea.
Ad primum ergo dicendum, quod affinitas est propinquitas in gencre relationis, ut dictum est: et non sequitur, si unio carnis facit cam in aliis, quod faciat cam in carnaliter unitis, ut prius patuit, sed ibi facit aliam relationem quae est individuitas viri et mulicris.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod duo sunt in concubitu fornicario, scilicet unio carnis ad carnem: et illa non est turpis, quia est similis illi quae est in matrimonio. Aliud est actus perversus et finis malus: et illa non sunt in matrimonio. Dicendum igitur, quod ex primo fornicarius concubitus facit affinitatem, et non ex secundo: unde turpe in quantum turpe, potest esse causa honesti, precipue causa per accidens, sicul relationes admittunt causam.
Ad aliud dicendum, quod talis concubitus non facit affinitatem : quia non fit unio carnis ad carnem per contactum, sed potius per seminum commixtionem : etideo nisi talis fiat, non contrahilur affinitas aliqua.
On this page