Articulus 7
Articulus 7
An diffinitio justitiae publice honestatis sit bene data a Magistro ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post medium: "Sed nec alterius conjunctionis scboles, etc."
Licet illud sit abrogatum per jura nova quod hic dicit de sobole alterius conjunctionis, tamen gratia hujus queremus de publica honestatis justitia, de qua queremus tria, scilicet quid sit ? Et, Utrum habeat gradus, vel non ? Tertio, Quid sit juris de ipsa ?
Av primum dicunt communiter, quod publica honestatis justitia est propinquitas ex sponsalibus proveniens, robur trabens ab Ecclesiae institutione propter ejus honestatem.
Videtur autem contra hoc objici: quia 1. Sponsalia non faciunt unionem matrimonii vel carnis: ergo cum omnis propinquitas exeat ab aliquo uno, videtur quod nulla propinguitas derivetur ex sponsalibus.
2. Item, In naturis sic est, quod ex hoc quod aliqua materia fuit inclinata tantum ad recipiendam formam unam, ex hoc non impeditur quin possit jungi alii, et illi vicine citius quam remote : cum igitur foeemina se habeat ad masculum sicut materia ad formam, videtur quod ex sponsalibus qua sunt inclinatio vel dispositio ad matrimonium, nihil inducatur unde ista feemina magis prohibeatur a consanguineo sponsi sui, quam ab altero: ergo videtur, quod nulla sit talis propinquitas.
3. Ulterius quaeritur hic de hoc quod dicit, Robur trahens ab Ecclesia institu - tione, Non enim debet institutum Ecclesiae esse irrationabile : ergo fundatur super aliquid rationis: et quaeratur, Quid est illud, et non invenitur, neque in veteri lege, neque in nova, nec etiam in lege civili: ergo videtur, quod potius sit dicendum, publice honestatis injustitia, quam justitia.
4. Item quare dicit, Propler ejus honestatem ? Nulla enim honestas videtur in hoc Kecclesie generari, sed potius inextricabiles laquei multi ex hoc procurantur animabus.
5. Item, Cum istud pertineat potius ad continentiam, quam ad justitiam, potius deberet dici: Publice honestatis pudicitia vel continentia, quam public honestatis justitia.
Responsio. Dicendum, quod satis conveniens est dicta diffinitio, et tangit genus, etcausam, et confirmans, et finem : et hoce patent per ordinem in diffinitione.
Av primum ergo objeetum dicendum, quod est ibi unio quadam, sicul supra in questione de sponsalibus dictum est: et ideo contrahitur ibi vinculum quoddam. Et quia etiam Ecclesia per se diligit honestatem castitatis, de facili recipit occasionem non contrahendi matrimonium cum persona aliqua vel aliquibus.
Ad aliud dicendum, quod sponsalia sunt sicut dispositiones propinque ad matrimonium : unde sicut materia ha- bens dispositionem propinquam ad formam aliquam, non unitur alteri nisi prius in ea fiat corruptio dispositionis prioris : ita etiam non potest persona desponsata, cum alia contrahere, nisi prius corruptis sponsalibus, quae non sine peccato sive causa corrumpuntur, quia faciunt quoddam vinculum unionis.
Ad i quod ullerius queritur, dicendum quod Keclesia semper satis habet rationis ordinans vincula amoris et propinquitatis: et hoc habet argumentum Leviticus, xvin, 6 et seq., ubi dicitur, quod turpitudo unius propinquorum, turpiludo alterius est: et ideo non est discoopericnda : et ila hic desponsata quodammodo cefficitur adjecta consanguinitati : et ideo nullus de consanguinitate illa potest illam habere,
On this page