Text List

Articulus 6

Articulus 6

An affinitas maneat post mortem illius cujus gratia est contracta ?

ARTICULUS VI. An affinitas maneat post mortem illius cujus gratia est contracta ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : "Mlud etiam non est pretereundum, quod Gregorius, etc."

Videtur enim hoc esse irrationabile : quia 1. Cessante causa cessat effectus : sed junctura copula carnalis est causa affininitatis, ut prius est habitum : ergo ipsa cessante cessat et affinitas : cessat autem per mortem : ergo et aflinitas.

2. Item, Nulla persona est affinis, nisi adjecta: sed isla post mortem non est adjecta: ergo videtur, quod non est affinis. Pama constat ex prehabitis. Secunpa probatur ex hoc, quod si esset adhuc adjecta isti, non posset adjici alteri: et hoc falsum est, quia per secundas nuptias alli potest adjici.

3. Item, In omnibus relativis ita est, quod cessante mutatione inducente relationem, cessat relatio: sicut si albedo destruatur quae inducta fuit per dealbationem, cessat similitudo ad alba: ergo hic similiter esse videtur: constat autem, quod matrimonium fuit istius relationis causa: ergo cessante ipso, relatio quae affinitas vocatur, destruitur.

Responsio. Dicendum, quod sicut in Littera dicitur, et in Evangelio Matthei, xiv, 3, permanct affinitas post mortem : et ideo arguit Joannes Herodem propter Herodiadem, uxorem fratris sui Philippi, qui duxerat eam.

Ad primum ergo dicendum, quod in nullo tenet, nisi in causa essentiali et immediata : sed in causa accidentali et remota non tenet, quia destructo wdificatore non propter hoc destruitur edificiuin. Ex superioribus autem patet, quod copula carnalis non est hujusmodi causa affinitatis.

Ad aliud dicendum, quod licet non sit adjecta marito qui non est, manet tamen adjecta consanguinitati.

Ad probationem dicendum, quod adjecta marito non potest adjici alti: sed adjecta consanguinitati et soluta a marito bene potest adjici aliis multis successive per mortes maritorum et alias nuptias.

Ad vntimum dicendum, quod non est simile: quia albedo est forma in qua fandatur similitudo, sed matrimonium non est forma in qua fundatur affinitas, livet causetur ex copula carnali: sed potius quia unum fuisset corpus cum aliquo de consanguinitate : et hoc etiam manet post mortem mariti: et ideo stat relatio aflinitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6