Articulus 9
Articulus 9
Quid juris est de hac propinquitate ?
Et dicitur communiter, quod persona desponsata non potest esse conjunx alicujus de consanguinitate desponsantis, nec e converso potest sponsus aliquam ducere de consanguinitate sponse. Sed tunc queeritur,
1. Esto enim, quod sponsalia sint contracta ante septennium, tunc enim non valent sponsalia: ergo tunc non impediunt quin aliis de sua consanguinitate possint conjungi si sponsalia frangantur.
2. Item, Sit quod spado habens atatem contrahat sponsalia cum habente etatem, vel perpetuo frigidus, vel perpetuo maleficiatus : constat, quod iste habet impedimentum matrimonii: ergo et sponsalium : ergo non impeditur desponsata quin valeat alii de sua consanguinitate conjungi matrimonialiter.
Responsio. Dicendum, quod primus casus de plano est concedendus : de seeundo dicunt, quod ex tali contractu sponse generatur impedimentum contrahendi cum alio consanguineo sponsi : quia adhuc non erat impedimentum in actu impediendi propter etatem : et ideo separatur talis sponsus ab habente hujusmodi impedimentum.
On this page