Articulus 1
Articulus 1
An sit aliqua spiritualis cognatio ?
Incidunt autem hic questiones tres circa principium, scilicet an aliqua sit spiritualis cognatio? Secunda est, Quie sit spiritualis proximitas ? Tertia, An impediat matrimonium contrahendum et dirimat contractum ?
Ad prim sic proceditur : 1. Aut unio spiritus transit ad unionem carnis, aut non. Si sic : ergo in omnibus in quibus est unio spiritus, transitur ad unionem carnis : sed inter omnes habentes charitatem est unio spiritus : ergo inter omnes habentes charitatem transitur ad unionem carnis : ergo nullus habens charitatem, posset sibi copulare uxorem habentem charitatem, quod falsum est. Si autem non transitur, tunc spiritualis ptoximitas non impedit matrimonium.
2. Item, Sicut dicit Dionysius in libro Il Ecelesiastice hierarchix : "Compater non efficitur hic anadochus spiritualis filii :" sed offictum anadochi est officium imbuentis et instrumentis : ergo habens officium imbuentis et instruentis non posset matrimonialiter jungi puelle quam docet et imbuit, quod iterum est falsum : ergo videtur, quod nulla sit proximitas spiritualis.
3. Item, Quod caro est propinqua carni, facit propagatio ex carne una : ergo ubi non est propagatio ex uno, ibi nulla est proximitas : sed spiritus unus cum alio non propagatur ex quodam uno ergo nulla est in talibus proximitas.
4. Item, Constans est, quod spiritualis proximitas si est, emanat ex aliqua generatione, sicut et omnis alia proximitas : aut igitur ita est, quod est generatio secundum esse, aut secundum bene esse. Si primo modo, constat quod hoc falsum est : quia hoc modo filium suum spiritualem gencrant parentes carnales non spirituales. Si secundo modo : aut hoc est quoad bene esse virtutis, aut scientie. Non primo modo : quia talem habitum (ut dicit Augustinus) non dat nisi Deus. Si secundo modo, tunc quilibet magister haberet proximitatem spiritualem ad discipulum et discipulam : et hoc iterum falsum est : ergo nulla videtur esse proximitas spiritualis.
2. Item, Ad Ephes. mu, 14 et 18: "Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in celis et in terra nominatur." Constat autem, quod paternitas in ccelo non est nisi spiritualis : ergo spiritualis paternitas est aliquid.
Ad primum ergo dicendum, quod caro hominis precipue Christiani non accipitur ut caro hominis tantum, sed prout est habitaculum Spiritus sancti: et ideo vinculum spiritus habet locum in carne: et ideo illi qui sunt unum, ab Ecclesia non judicantur ut divisi : omnes autem qui junguntur matrimonio, accipiuntur ut divisi: et ideo dicendum, quod transitur ad unionem carnis, quae est habitaculum vel debet esse Spiritus sancti per spiritus unionem.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod est unio sacramentalis, quae est per modum generationis esse spiritualis, vel confirmationis ipsius, et est unio habitualis charitatis. Prima autem unio facit hoc, et non secunda .
Ad aliud dicendum, quod anadochus ex officio patrinatus non habet docentis vocem tantum, sed etiam operantis ad esse spirituale ipsius qui regeneratur.
On this page