Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quid sit spiritualis cognatio sive proximitas ?

ARTICULUS II. Quid sit spiritualis cognatio sive proximitas ?

Secundo queritur, Quid sit spiritualis proximitas ?

Et communiter dicitur, quod spiritualis proximitas sive cognatio spiritualis, est spiritualis propinquitas proveniens ex sacramenti datione, vel ad idem tentione.

Videtur autem non esse convenicns diffinitio : quia 1. Per sacramenti susceptionem unitur homo toti Ecclesie, et non specialiter uni persone : ergo si contrahit propinquitatem, ad totam Ececlesiam contrahit, et non specialiter ad personam unam.

2. Item, In sacramentis non operatur homo, sed solus Deus, ut dicit Augustinus : ergo nullum est ibi factum hominis circa hominem : sed non contrahitur propinquitas ad hominem, nisi ex aliquo facto hominis : ergo videtur, quod in sacramenti susceptione nulla contrahitur propinguitas ad hominem.

3. Item, Efficacior est operatio inducens gratiam circa hominem, quam operatio ministerialis in sacramento exterius, que gratiam non inducit : sed oratio quae fit pro alto, ut dicit Gregorius, juvat predestinationem inducendo gratiam in eo pro quo oratur : ergo ipsa est operatio efficacior, quam operatio ministerialis in sacramento: sed non inducit propinquitatem oratio : ergo nec operatio in sacramento.

4. Item, Propinquitas spiritualis aut est ex vicinitate essentiae spiritus ad spiritum, aut ex vicinitate originis spiritus ad originem spiritus, aut ex vicinitate consonan- tiae spiritus ad spiritum ad finem unum. Constat autem, quod non primo modo : quia spiritus unius non est vicinior uni secundum essentiam, quam alii. Nec etiam secundo modo : quia origo spiritus est Deus, qui uno modo se habet ad omnes spiritus. Nec etiam tertio : quia sepe discordant compatres, et unus vult unum, et alius vult aliud, et unus bonum, et alter malum. Ergo videtur, quod nulla sit propinquitas spiritualis inter eos.

4. Item, Ea quae sunt naturalia, frequenter fiunt, ut dicit Philosophus : unde cum propinquitas carnalis sit naturalis, frequenter fit ut fillus patrem imitetur. Unde poeta : "Sepe solet similis filius esse patri." Sed constat, quod gratia spiritualis efficacior est, quam natura : ergo videtur, si spiritualis est propinquitas inter aliquos, quod ad minus ut frequenter in imitatione spirituali debet manifestari : sed nihil horum videtur : ergo nulla videtur esse propinquitas spiritualis ex sacramenti datione.

5. Ulterius, Objicitur de hoc quod dici. tur, Vel ad idem tentione. /Mquivoce enim operantur ad sacramenti perceptionem dans et tenens : ergo equivoca inter eos, et suscipientem sacramentum contrahitur propinquitas spiritualis : ergo male diffinitur.

Et ulterius sequitur quod alia ratione dicitur cognatus pueri spiritualis baptizans, et aliter de baptismo suscipiens : sicut aliter dicitur sana urina, et aliter sanum animal.

Responsio. Dicendum, quod convenienter diffinitur cognatio spiritualis superiori diffinitione : quia ponitur ibi genus, sive forma, et causa propter quam contrahit ut differentia : est enim diffinitio dicens quid, et propter quid, ut facile patet consideranti eam.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod dupliciter contrahitur unio, scilicet conformitate gratia, et operatione illius conformitatis. Et conformitate gra~ ti suscipiens sacramentum contrahit unionem ad totam Ecclesiam : et hoc non facit propinquitatem, sed similitudinem. Operatione autem ad esse illius gratis habet propinquitatem ad dantem sibi sacramentum et tenentem cum in ipso quando percipit sacramentum : et hec propinguitas est quasi propagate gratia : sicut carnalis cognatio est carnis propagate, licet aliter, et aliter: et ideo hoc inducit propinquitatem spiritualem.

Ad aliud dicendum, quod Deus operatur solus ut efficiens, sed tamen operatur etiam homo ad gratiam : sicut etiam in generatione hominis homo non generat animam, sed génerando operatur ad animam : et ideo efficitur natus propinquus naturaliter, et similiter ibi efficitur propinquus spiritualiter.

Ad aliud dicendum, quod supponitur falsum in prima propositione : quia operatio in sacramento numquam impeditur nisi per accidens, scilicet si est fictus qui suscipit sacramentum : et tunc etiam non frustratur a sacramenti susceptione : et ideo recedente fictione non redditur ei. Sed oratio pro alio ad gratiam impetrandam sepe impeditur. Si tamen in hoc non fiat vis, tunc dicendum, quod dissimilis est operatio in sacramento, et per orationem : quia operatio in sacramento est quasi propagando spiritualiter in ministerio, sed operatio orationis est ut in-. ductiva alterius per preces : nulla autem operatio facit propinguitatem, nisi quae est propagatio, vel conjuncta propagationi.

Ad aliud dicendum, quod non sumitur hoe modo unio faciens propinquitatem, et non fit per modum talis convenientia : sed potius sicut conveniunt principium et principiatum, quia principiatum esse suum habet a principio : et ita est hic, nisi quod non sunt principium effectivum, sed quasi instrumentale et ministerialiter operans : et talem modum traductionis consequitur aliquando convenien- tia, aliquando non : quia possibile est principiatum alterari post separationem a principio : unde non semper tractus. corporaliter similis est in carne traducenti : sed nisi essent alterationes, similis esset. Ita est hic: quia substantiam gratiae sa~ cramentalis habet ab ipsis operantibus in ministerio, et similis esset, nisi utrimque alterationes affectuum facerent dissimilitudinem : unde hec similitudo esset in habitu, si perficeretur et manifestaretur in voluntatum conformitate et fine uno.

Ad aliud dicendum, quod impedit conformitatem alteratio affectuum ex utraque parte, non in efficacia gratizx,

Ad id quod ulterius objicitur, dicendum quod in uno communi conveniunt omnes operationes in sacramentorum — perceptione, scilicet quod operantur in ministerio : et quoad hoc una est ratio spiritualis cognationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2