Text List

Articulus 1

Articulus 1

An extrema unctio sit sacramentum ?

ARTICULUS I. An extrema unctio sit sacramentum ?

Videtur autem, quod non sit sacramentam : 1. Omne enim sacramentum nove legis ordinatur contra aliquem morbum peceali specialem : sed extrema unctio non ordinatur contra morbum specialem : ergo extrema unctio non est sacramentum. Prosarcr autem prima per distinclionent gratiae in virtutibus et sacramentis in principio istius operis probatain. Secunpa autem probatur: quia morbus non est nisi originale, et actuale mortale, et veniale, et infirmitas relicta ex utrisque : sed contra originale sufficienter ordinatur Baptismus, contra mortale actuale Poenitentia, contra infirmitatem ex utroque relictam Confirmatio, propter quod etiam confirmatio vocatur: contra multitudinem autem venialium Rucharistia, ut multi dicunt : ergo vide~ tur, quod contra nullum morbum ordinetur Extrema unctio.

2. Adhuc, Omne sacramentum nove legis aliquo modo precessit in figura legis veleris: sed unctio extrema non precessit : ergo videtur, quod non sit sacramentum, Prosatur prima inducendo. Sxcunpa autem probatur ex hoc quod nihil in Veteri Testamento fiebat circa infirmos, quod unctioni extreme responderct.

3. Adhuc, Omne sacramentum nove legis est effectivum gratiae spiritualis : unctio ista non est effectiva gratia spiritualis, sed corporalis : ergo videtur, quod non sit sacramcntum, sed medicina corporalis. Prima patet ex diffinitione sacramenti nove legis in principio hujus quarti libri Sendentiarum posita. Srcunpa seribilur in Litéera, quod valet ad corporis allevialionem : et si valet ad gratiam, ut dicunt mulli, quod hoc est per orationem fidei conjunctam cum contritione: et sic per se non valet nisi ad corpus.

In conrrarium hujis est, quod 1. Tota Ecclesia enumerat septem sacramenta nove legis et istud pro uno: non autem potest esse falsum quod tota Ecelesia tenet : ergo istud est sacramentum.

2, Adhuc video, quod unum est sacramentum infantium, sicut baptismus. Est iterum unum progredientium, sicut viaticum. Unum stantium, sicut confirmatio. Unum redeuntium, ut penitentia. Uaum ministrantium, ut ordo. Ergo etiam erit unum exeuntium : et hoc non potest esse nisi unctio extrema : ergo videtur, quod sit sacramentum, vel Ecclesia esset diminuta in suis sacramentis.

3. Adhuc, Omne illud quod gratiam invisibilem confert representatam in clemento visibili, est sacramentum : sed extrema unctio est aliquid tale: ergo est sacramentum, Prima patet per hoc quod cui convenit diffinitio, et diffinitum. Secunpa autem per hoc quod dicitur, Jacob. v, 14 et 15 : "Ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit , remittentur ei." Peccatum autem non dimittitur nisi per gratiam. Ergo constat propositum.

Responsio. Dicendum, quod absque omni dubio est sacramentum extrema unctio, quod a Domino et Apostolis habuit ortum sua institutionis, ut mfra patebit.

Dicenptm ergo ad primum, quod illud sacramentum est ordinatum contra morbum specialem peccati, contra quem nullum aliud specialiter ordinatur, etsi secundario aliud possit cooperari. Est autem ille morbus reliquie infirmitatis spirilualis ex originali et actuali remanentis : et hoc multum fuit supra discussum circa principium, ubi accipiebatur divisio et necessitas sacramentorum *.

Nec est verum quod dicit, quod alind sacramentum substantialem ordinem habeat contra ventale : et hac omnia supra in predicta questione requirantur : et ibi perfecta patet solutio istius quiestionis.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum non habuit aliquod sacramentum in lege veteri sibi respondens propter sui perfectionem, et legis veteris imperfectionem. Sicut enim dicitur, ad Hebr. vu, 19: "Nihil ad perfectum adducit lex". Unde in ea decedentes trahebantur ad limbum. Unctio autem propter hoc quod tollit reliqaias, valet ad immediatam evolationem : et ideo non habuit locum in Veteri Testamento nee figura ejus.

Hoc autem optime invenitur in Hvangelio Nicodemi, ubi innuitur, quod Adam misit filium suum Seth ad accipiendum ab Angelo paradisi oleum misericordie, quo ungeretur corpus suum quod infirmabatur : et negatum fuit ei donec veniret Christus, qui sua unctione corpora et animas reficeret : quia talis unctio non habet locum, nisi in gratia plena quae facla est per Christum : et ideo etiam typo nullo ostendi poterat, quia typus talis circa infirmos omnino inutilis fuisset.

Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur in objectione : et puto, quod presumptio est dicere, quod istud sacramentum non conferat gratiam gratum facientem invisibilem : et tamen hoc quidam dixerunt et scripserunt, nulla fulti auctoritate, nec etiam ratione forti. Unde dicimus, quod confert gratiam principaliter contra peccatum operantem, et secundario contra infirmitatem corporis. Nec importatur ex verbis Jacobi, quod ex oratione et non cx unctione detur gratia : sed potius ex verbis illis innuitur, quod datur ex ambobus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1