Text List

Articulus 2

Articulus 2

An unctio extrema sit bene diffinita ?

ARTICULUS II. An unctio extrema sit bene diffinita ?

Secundo queritur, Quid sit unctio extrema ?

Dicunt autem quidam, quod "extrema unctio est unctio oleo sanctificato facta ad alleviationem utriusque infirmitatis, scilicet corporis, et anima."

Sed videtur, quod haec diffinitio non valet: quia 1. Si aliquid commune est diffinito et diffinitioni, residuum quod additur tur, totum est diffinitio residui : sicut si dicam, homo albus est homo coloratus disgregativus visus : hoc quod dico, coloratus, etc., totum est diffinitio albi.

Similiter cum dicitur : "Unctio extrema est unctio oleo sanctificato facta, etc.," videtur, quod totum hoc quod dico, Unetio, etc., sit diffinitio extremi, quod falsum est : ergo videtur, quod diffinitio nihil valet. .

2. Adbuc, Oleo sanctificato fit unctio puerorum et sacerdotum et regum, ut dicitur in Litfera, .ad alleviationem corporis et anima : quia corpus ungitur ut non impediat animam, et ita ut debilitetur virtus damonis in fomite : ergo videtur, quod ista diflinitio multis conveniat unctionibus.

3. Adhuc, Unctiones multe leguntur fact: a Sanclis, sicut de beata Genovefa legitur, quod unxit oleo infirmos et sanclificato et benedicto, et convaluerunt in corpore et anima : ergo videtur, quod illa fuit unctio extrema.

4. Adhuc, Nullum est sacramentum quod sit aqualiter duorum effectuum : ergo male ponitur in diffinitione, "Ad alleviationem infirmitatis utriusque, tle."

5. Adhuc, Sicut se habct medicina spiritualis ad morbum spiritualem, sic se habet corporalis ad corporalem : sed medicina corporalis non valet nisi ad alleviationem corporum : ergo medicina spiritualis non valet nisi ad alleviationem spiritus : sed omne sacramentum est medicina spiritualis : ergo non valet nisi ad alleviationem anime : ergo male dicitur, "Ad alleviationem utriusque infirmitatis."

6. Adcuc, Baptismus fortius est sacramentum, quam extrema unctio : et non valet ad curationem infirmitatis corporalis : ergo videtur, quod nec extrema unctio, quae est minus efficax sacramenium : et sic iteram videtur, quod male dicitur, "Ad alleviationem infirmitatis utriusque."

Responsio. Si quis totum esse extreme unctionis dicere vellet, posset ita diffinire, quod "extrema unctio est sacramentum ex unctione per oleum sanctificatum facta, conferens infirmis remedium contra peccati reliquias, et si expedit, alleviationem ferens corporis infirmitati." Et haec diffinitio plane colligitur ex his que Magister derminat in Litera.

Si quis tamen vellet sustinere prius inductam propter antiquitatem, posset dicere ad primum, quod in definito ponitur wnctio extrema pro nomine uno diffiniti : quod quia non habemus, circumloquimur per duo : et wnctio quae ponitur in diffinitione, sonat in actum vel passionem quae est in suscipiente ipsum sacramentum. Et hoc bene potest fieri, quod sacramentum difliniatur per suum actum, sicut baptismus est intinctio in aqua facta, etc.

Et per hoc patet solutio ad primum, quod non est idem in diffinitione et definito.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de oleo sanctificato sanctificatione materie sacramentalis : hac autem sanctificatio non fit nisi ab Episcopo.

Et per hoc patet solutio ad hoc quod objicitur de unctione Sanctorum, sicut sancte Genovefe, et aliorum quorumdam in vita Patrum.

Per hoc autem quod additur, "Ad alleviationem utriusque infirmitatis, etc.," distinguitur ab unctionibus puerorum in eatechismo, et unctionibus aliorum qui unguntur non propter infirmitatem, sed ut fortes sint ad opera.

Ad id autem quod objicitur de duobus effectibus, dicendum quod illud sacramentum non est nisi unius effectus secundum se, scilicet alleviationis anime quantum ad purgationem reliquiarum : et alterius est secundario, ut prius dicium est: et hoc bene competit: quia etiam baptismus aliqualiter purgat corpus, sed principaliter animam.

Alia tamen solutio et questio erit super hoc infra, ubi suo loco melius discutictur.

Ad aliud didendum, quod non est simile de corporalibus ad spiritualia, et spiritualibus ad corporalia: quia spiritus continet corpora: sed non convertitur. Et ideo quiedam infirmitates causantur in corpore ex anima, sicut ex causa, et non e converso, nisi per occasionem: et ideo valentia contra infirmitatem anime, valent per consequens contra morbum corporis: quia precisa causa preciditur effectus: sed non e converso. Et ideo non valet argumentum, et precipue in isto sacramento: quia tunc maxime vaIet contra morbum corporis, quando iste morbus causatur ex morbo mentis: et sic bene potest una medicina ordinari contra duos morbos, quorum unus est causa alterius.

Ao auiup dicendum, quod non est ex eflicacia vel fortitudine hujus sacramenti, quod sic vel sic valeat, sed ex institutione et ordine corporalium ad_ spiritualia: et ideo nihil valet argumentum quod fit ex efficacia baptismi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2