Text List

Articulus 18

Articulus 18

An matrimonium contra interdictum Ecclesie contractum, sit separandum?

ARTICULUS XVIII. An matrimonium contra interdictum Ecclesie contractum, sit separandum?

Secundo quaeritur de matrimonio contra interdictum Ecclesiw contracto, utrum sit separandum ?

Videtur, quod sic : quia 1. Sicut dicit Augustinus super illud Psalmi etxxxiut, & : "Passer invenit sibi domum": "Ubicumque aliquis reponit pullos operum, nisi in nido Ecclesie, conculcantur :" sed quod fit contra interdictum Ecclesi#, est extra nidum Ecclesia : ergo debet conculcari, et pro nihilo haberi.

2. Ttem, "Qui ves spernit, me spernit," ut dicitur, Luc. x, 16 : sed interdictum spernens spernit prelatum Ecclesia : ergo ipse spernit Deum : sed nihil est ratum quod fit cum contemptu Dei : ergo tale matrimonium non est ratum.

3. Item, Omne sacramentum consistit in dispensatione ministrorum Ecclesie : ergo a destructione consequentis quod non consistit in dispensatione ministrorum, non est sacramentum : sed quod fit contra edictum ministrorum, ° non consistit in dispensatione ministrorum : ergo non est sacramentum.

In contrarium est, quod solus consensus facit matrimonium, ut supra habitum est, et ille potest etiam esse interdictus : ergo facit matrimonium : ergo non est separandum.

Resvonsio. Sicut statutum est in concilio generali, ut dicitur, Extra, de matrimenio, contra Ecclesie interdictum contrahentes, non sunt separandi nist forte ad tempus ut peragant peenitentiam de inobedientia, nisi habeant aliquod aliud impedimentum legitimam, propter quod non debeant commanere. Et ideo institutum est ut sacerdotes ante contractum pronuntient tale matrimonium: ut si quis aliquid dicere velit, possit. Et qui non pronuntiat, sed aliter conjungit sacerdos, tribus annis debet ab officio suspendi. Pronuntians autem malitiose aliquid contra conjungendos, propter peenitentiam pro peccato, canonicam debet subire vindictam.

Ad primum ergo dicendum, quod pulli non sunt extra nidum: quia sunt in forma Eeclesix et fide, licet aliqui circas tales in moribus sit excessus, qui pcenitentia puniri et corrigi debet : precipue cum dicat Augustinus, quod etiam ab hereticis in forma Ecclesia data sacramenta, in nido Ecclesia sunt et tenent.

Ad aliud dicendum, quod tales non spernunt formam sacramento substantialem, sed aliquid circa sacramentum, ut tempus, vel modum, qué sacramento non sunt substantialia, sed accidun!.

Av axiup dicendum, ut supra ostensum est, quod istud sacramentum non consistit omnino in dispensatione ministrorum : et ideo praeter eos potest eflici, sed per eos debet populo publicari.

Et hec de matrimonio dicta suffciant.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18