Text List

Articulus 1

Articulus 1

An resurrectio mortuorum quandogue erit futura ?

ARTICULUS 1. An resurrectio mortuorum quandogue erit futura ?

Quaeruntur ante Lidteram tia, scilicet Primo, An erit resurrectio ? Secundo, Quid est resurrectio ? kit tertio, Utrum naturalis est, aut miraculosa ?

Ad primum objicitur auctoritatibus et rationibus.

Prater aulem eas quae suntin Litlera, tres sunt magis expressa.

Prima est, Daniel. x11, 2: "Multi de his quis dormient in lerre pulvere evigi= labunéi, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium wut videant semper". Cum enim nullus dormiat in terre pulvere nist mortui, constal quod de mortuis loqui- tur. Si autem etiam daretur, quod in pulvere dormit aliquis, constat quod nullus evigilat in vitam aeternam, nisi resurrectio sit futura.

Secunda expressior est, Ezechiel. xxxvil, 4 et seq., ubi dicit sic : "Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his: ece ego intromittam in vos spiritum, et vivetis, etc., usque, quia ego Dominus".

Tertia expressissima est, Job, xix, 24: "Scio quod Redemptor meus vivit", etc.

Praeter dicta aulem sunt argumenta Apostoli, I ad Corinth. xv, 3 et seq.

Et sunt numero tria. Primum est a causa efficiente, ut dicit Glossa: scilicet quod Christus resurrexit: ergo mortui resurgent: vel si mortui non resurgent, Christus non resurrexit *. Et fundatur super hoc, quod causa posita secundum actum, ponitur causatum hoc modo quo causatum est, scilicet m futuro vel in presenti. In presenti quidem, sicut si edificator secundum actum est sdificans, edilicatio sua est. In futuro autem, sicut si ordo motus solis in obliquo circulo est, qui wquinoctialem secat, erit wquinoctium in duobus punctis secticnis. Ita Christi resurrectio causa est nostre resurrectionis secundum Glossam.

Secundum est fundatum super hoc, quod fidei non subest falsum: et ideo dieit, Si mortui non resurgent, inanis est fides quae hoc credit ?: sed impossibile est fidem esse inanem, cum fidei non subsit falsum, ut patet, ad Hebr. x1, 1, ubi dicitur esse "argumentum non apparentium". Est autem argumentum, sicut dicit Joannes Episcopus, ut principium, et est immobilis veritatis.

Tertium est a veritate preedicationis : quia si mortui non resurgunt, inanis est praedicatio Apostolorum, quia inveniuntur falsi testes ': ergo et totum suspeclum est,.quidquid dixerunt de Christo, quod est inconveniens, cum res pradicata probationem habuerit per miracula, et auctoritatem a voce Patris et testimonio Joannis, et multorum aliorum, sicut quinque testimonia leguntur, Joan. 1, 19 et seqg., quae dant robur doctrine Evangelii.

Quartum assumitur a vita Sanctorum : quia.miserabiliores sunt omnibus hominibus, si mortui non resurgent : quia tantum in hac vita sperantes sunt in Christo, in qua boni non habent nisi pugnam et tribulationem, sicut Apostolus dicit, 1 ad Corinth. xv, 32: "Ad bestias pugnavi Ephesi (secundum hominem)". Et hac ratio fundatur super providentia : quia sicut dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, "providentia non casu regitur mundus." Ergo injustum est, uteum non pramiet, qui propter suum nomen patitur in hac vita : ergo necesse est, quod alia vita manifestetur in talibus per resurrectionem.

Quinta ratio Apostoli, ad Ephes. u, 1 et seq., est ab operibus nature: quia si natura potest aliquid facere de mortuo secundum quid, vivum simpliciter et facit, multo magis credendum est Deum hoc posse facere: sed in natura quod seminatur, non vivilicatur nisi prius moriatur : et moritur, et vivificatur : ergo et Deus vivificat illud quod mortuum est seminatum. Et de hoc ita dicit Damascenus: "Si Domini sermonibus credere cecitas non permittit, saltem operibus credet. Tu cnim quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur: et quod seminas, non corpus quod generabitur seminas, sed nudum gra- num, forte tritici, vel alicujus aliorum seminum. Deus autem dat illi corpus sicut voluerit. Considera in sulcis tamquam sepuleris semina suffossa : quis illis radices imponit et stipitem et folia, et subtilissimos culmos? Nonne qui uniyersorum est. conditor, qui omnia construxit precepto ? Ita similiter et crede resurrectionem mortuorum futuram esse divina voluntate et nutu : coneurrentem enim habet voluntati virtutem *."

Sexta ratio Apostoli sumitur a dillerentia nature hominis ad alia animalia, que non sunt ad imaginem Dei. Unde sicut anima imaginis Dei capax est et immortalitatis de se, ita ordinem quemdam potenti pertingendi ad statum immortalitatis influit corpori. Et hane innuit cum dicit : Nor omnis caro, eadem caro *. Et haec habet duos ramos.

Unus concludit ex differentia hominis ad inferiora : secundus ex convenientia hominis cum superioribus. Et primum ponit dicens, quod non omnis caro est eadem, sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium *. Kit est sic formanda : Differentium secundum naturam materie diversitas causatur a differentia formo sed pecora, volucres, pisces, et homines, differant secundum ‘“naturam materie quae est caro : ergo illa causatur ex differentia forma quae est anima : sicut ergo anime mortali educte de potentia materia, respondet corpus per conjunctionem mortale tantum : sic animex immortali non educte de materia, sed extrinsecus venienti, respondet corpus habens ordinem ad immortalitatem per resurrectionem, licet moriatur per peccatum.

Alius ramus innuitur cum dicit : Sunt "corpora calestia, et corpora terrestria," etc. Et fundatur super dictum Philosophi: quia Plato dicit, quod "secundum meritum materia infunditur forma a datore formarum :" ergo cui datur forma ceeli, ipsum in natura accedit ad naturam coli : sed forma ceeli, ut motor cceli, est intelligeutia, cujus similitudo quedam est intellectualis anima in nobis : ergo corpus cujus ipsa est perfecto, aceedit ad naturam cocli, licet distet ab illo per differentiam aliquam : cum igitur cocluim, ul dicit Boetius in libro de Trinitate, sit corpus immortale manens, corpus hominis non manens, sed resurgens, debet pertingere ad immortalitatem.

Et hae sunt rationes Apostoli et bone.

Inducit autem fidem testium super Christi resurrectionem, "quia resurrexit tertia die secundum Scripturas : et quia visus est Cephe, et post hoc undecim : deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus mult manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : deinde visus est Jacobo, dein-~ de Apostolis omnibus : novissime autem omnium tamgquam abortivo, visus est et mihi".

Damascenus autem quasdam adducit de his, sicut penultimam, et quasdam proprias in libro IV de Fide orthoadoxa, capite ultimo.

Vadit autem quatuor viils ad probandum.

Et prima est ab auctoritate Scriptura, et inducit illam, qu est, Genes. 1x, 5: "Sanguinem animarum vestrarum quiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri et fratris eius, requiram animam hominis." Quomodo requiret sanguinem hominis de manu omnium bestiarum, nisi quia resuscitabit corpora hominum mortuorum ?

Secunda est Novo Testamento, Matth. xxu, 32: "Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: non est Deus mortuorum, sed viventinm".

Tertiam adducit, Joan. v, 28 et 29 "Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filti Dei : et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vite : qui vero mala egerunt, im resurrectionem jsudicii".

Secunda via est ab operibus Domini : quia suscitando quosdam mortuos probavit, quod omnes suscitabit virtute sue divinitatis. Et sunt haec verba : "Qualiler cognosceretur vel crederetur mortui resurrectio, nisi signalibus individui proprietatibus, ex quibus illud constabat? Sed Lazarum quidem ad ostensionem propriae divinitatis et credulitatem sux resurrectionis et nostra suscitavit."

Tertia via est per ordinem justitiae et providentiae divine, et inducit hec via tria inconvenientia super negantem resurrectionem. Primum est de justitia et providentia, qua ordinat quamlibet naturam secundum gradum su dignitatis. Secundum est de providentia gubernante dignius in natura in majori bono, quam indignius. Tertium est de justitia et providentia reddente unicuique secundum merita. Et sunt haec verba : "Si non est resurrectio, in quo ab irrationabilibus distamus? Si non est resurrectio,beatificemus agrestia sine tristitia vitam habentia. Si non est resurrectio, neque Deus est, neque providentia sed casu omnia aguntur : videmus enim plurimos justos esurientes, et injuriam patientes in praesenti vita, neque unum habentes presidium : peccatores autem et injustos, in divitiis et in omni voluptate abundantes. At quis umguam hoc justi judicii et sapientis providentiae opus, qui probe sapiat, existimabit ? Erit igitur, erit re- surrectio : nam Deus justus est, et iis qui sustinent cum, mercedis retributor efficitur."

Lit quia aliquis posset respondere, quod providentia et justitia salvantur : et hoe quando injusti puniuntur in anima, et justi preemiantur in anima, licet corpus non resurgat. Objicit econtra Damascenus sic dicens : "Si quidem anima sola virtutis certaminibus pugnavit, ipsa sola et coronabitur : et si sola in voluptatibus involuta est, sola itaque juste punietur. Sed quia neque subsistebat separata, neque virtutem, neque malitiam lransegit anima sine corpore, recte ambo simul retributionibus fruentur."

Quarta via est ab operibus natura, de seminibus, quae supra de suis verbis et Apostoli posita est.

Alias duas vias probandi resurrectionem ponit Apostolus, lad Roman. vin, 18 et seq. : quarum una est ab exspectatione creature. Et fundatur super hoc, quod nihil vanum a Deo inditum est nature : sed desiderium revelationis altcrius status qui competit gloriz, inditum est nature a Deo : ergo non est vanum : ergo ille status revelabitur : non potest autem, nisi per resurrectionem revelari : ergo resurrectio erit : et hoc intendit Apostolus, ad Roman. vim, 19, cum dicit : "Exspectatio creature revelationem filiorum Dei exspectat", etc., usque, "a servitute corruptionts".

Secunda via est a gemitu primitias Spiritus habentium : quia Spiritus sanctus non facit gemere Sanctos pro aliquo, nisi quod acquiretur : gemunt autem Sancti pro gloria resurrectionis ergo habebunt. Et hoc intendit cum dicit, ibidem, ¥. 23 : Non solum autem ili, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, etc.

Isti igitur modi sunt, quibus Sancti, partes resurreclionem probaverunt.

Ut autem de nostro aliquid sit ibi, objiciemus ad idem sic : 1. Omne movens secundum naturam aliquod mobile ab ipso, habet mobile vigori suo movendi proportionatum anima rationalis est movens secundum naturam :ergo habet mobile proportionatum sibi secundum vigorem movendi : sed vigor movendi in anima rationali est ad perpetuum motum : ergo mobile oportet esse proportionatum per aliquid ad motum perpetuum : et non potest secundum statum istum hoc fieri in eo: ergo hoc erit secundum alium statum virtute prime causae sibi datum: et hoc vocamus resurrectionem. Major istius rationis scribitur super XI prime Philosophiae in commento ubi dicit Commentator, quod in vigore movendi proportionantur motores mobilibus.

2. Item, Supponitur in II de Cwlo et mundo, ubi solvit Aristoteles quare inferiores sphere non habent nisi stellam unam, et octava plures: et dicit, quod hoc est propter vigoris proportionem motorum ad mobile. Srcunpa autem probatur ex hoc, quod anima rationalis est motor corporis, et sola separatur sicut perpetuum a corruptibili, sicut dicit Philosophus in Il de Anima.

3. Item, Quecumque secundum gradus nature distant ab invicem, et cadem etiam distant in actibus, illos gradus secundum naturam consequentibus : vegetabilia et sensibilia distant ab invicem in gradibus, sicut cuilibet per se patet : ergo distabunt in actibus illos gradus secundum naturam consequentibus : constat autem, quod vegetabilis est principium vite sine sensu et motu, sensibilis autem cum sensu et motu: ergo rationalis erit principium vite intellectualis cum incorruptione aliqua, quia ili actus consequuntur istas differentias : sed non contingit pertingere ad incorruplionem secundum statum istum : ergo contingit resurgere ad statum alium.

4. Item, Quecumque perfectio alicujus separata est ab eo secundum duo vel tria opera, et operatur in perfecto aliquod eorum operum, operabitur eliam omnia alia in eodem secundum aliquem statum : anima rationalis perfectio est hominis separata secundum id quod est intelligere, et velle, et incorruptibile esse : ergo si in homine operatur | aliquid intelligere et velle, ipsa etiam in aliquo statu operabitur incorruptibile vivere in eodem : sed couslat, quod ipsa operatur intelligere, et secundum nullum organum corporis, et etiam velle quandoque ergo operabitur vivere incorruptibile et non potest nisi per resurrectionem ergo resurrectio erit.

5. Item, Vivere in viventibus est esse, ut dicit Philosophus, et sentire in senticntibus: ergo et intelligere in imtelligoentibus, quia eadem est ratio: sed planum est, quia esse viventium et sentientium est secundum periodum anima vegetabilis et sensibilis : ergo cl esse intelligentium crit aliqao modo secundum mensuram rationalis animw: sed ipsa est perpetua: ergo influit potentiam ad aliquam perpetuitatem: et non potest hoc fieri, nisi per resurrectionem, ex quo semel est amissa: ergo resurrectio erit, ut videtar. .

6. Item, Fortius objicitur per aliam viam, quam Philosophus in I Ethicorum innuit: quia aliquod est bonum hominis in quantum est homo: constat enim, quod illud, sicut ipse dicit, non convenit homini secundum vegetabilem et sensibilem, sed secundum rationem. Inde objicio sic: Omne bonum speciei alicui proportionatum, perceptibile est a specie illa secundum perfectam naturam speciei illins : sed bonum aliquod est proportionatum specici hominis: ergo secundum perfectam naturam perceptibile est ab illa: perfecta autem natura speciei hominis est in corpore et anima conjunctis: ergo percipiet homo aliquod bonum in corpore conjuncto cum anima: sed bonum illud est beatitudo sive felicitas wterna, ut probat Boetius in libro de Consolatione Philosophiae: ergo perecipiet illud cum corpore ect anima: et non potest nisi per resurrectionem: ergo resurrectio erit.

7. Item, Quaecumque species secundum potentiam aliquam suw nature perceptibilis est boni alicujus, eadem est perceptibilis summi in bono illo: homo autem per potentiam rationalem est perceptibilis boni rationalis anime, ut habetur a Philosopho in /thicis: ergo perceptibilis est summi boni secundum idem : sed bonum summum rationalis anime est continuari per intellectum et voluntatem ptimo motori, ul dicit Commentator super XL prime Philosophie: ergo homo percipict illud. Constat autem, quod natura speciei hominis non est anima sola: ergo anima sola non percipit illud: ergo oportet per resurrectionem anime uniri corpus.

Forte ad istas objectiones attendit Gregorius quando dixit in Moralibus: "Si operibus nature attenderemus, cerfior esset nobis resurrectio futura, quam solem crag oriri."

Suprosira igitur hac parte procedatur in contrarium per hunc modum.

1. Job, xiv, 7 et seq., sic dicitur: "Lignum habet spem: si precisum fuerit, rursum virescit, etrami ejus pullulant. St senuerit in lerra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aque germinabit, et faciet comam, quasicum prunum plantatum est. Ilomo vero cum mortuus fueril, et neda£us, atque consumptus, ubi, TUuHSo, est ?" Hic facit comparationem mortis hominis ad duplicem ligni destructionem, scilicet preecisionem, cui similis est mors accidentalis hominis, et putrefactionem cut similatur mors naturalis quie est per senium. Et videtur diccre, quod etiam Philosophus dixerat, quod ad lignum ulroque modo destructum redil vita et juventus ejus: sed ad hominem numquam: ergo non resurget.

2. Item, Ibidem, t¥. Li et 12: "Quomodo si recedant aque de mari, et fluvius vacuefuctus arescat: sic homo, cum dorinierif, non resurgel, donee alteraltur calum, non evigilabit, nec consurget de somno suo". Ergo sicut impossibile est aquas maris redire, si recesserint a mari, et fluvios vacuefactos iterum fluere et coelum atteri: ita impossibile est hominem consurgere a somno mortis. Quod autem impossibile sit ccelum atteri secundum substantiam et motum, supponitur a dictis Philosophorum, et nos de hoc in IL Sententiarum disputavimus, ubi de eternitate mundi et motus: et ibi requiratur.

Scias autem, quod in ista auctoritate Job duw hereses sunt radicate circa resurrectionem, quarum una est Jud#o~ rum, scilicet Rabbi Nasse, qui composuit Talmuth, qui dicit Job resurrectionem non credidisse et negasse : et cum idem dicat, quod Job numquam fuit homo, sed ad formam vivendi et exemplum Moyses cxemplariter Job confinxerit, redit ad hoc quod Moyses resurrectionem non crediderit, et in isto loco negaverit.

Alia est heresis Philosophorum dicentium non esse resurrectionem: ita quod resurgat idem numero homo, scilicet similis complexionis. Sicut enim mare, ut dicunt Philosophi, mutatur de loco ad locum secundum mutationem spatiorum quibus moventur imagines signorum in motu firmamenti, hoc est, eceli octavi, et in triginta sex millibus annorum redeunt ad statum primum secundum Ptolemaeum, et Aristotelem in libro de Causis proprietatum elementorum : et tunc causant similia primo creatis in terra, et mare redit ad alveum primum, et fluvit fluunt ut prius: et hoc quidam Philosophi vocaverunt annem primum magnum : et medietatem ejus, annum magnum unius habitations, scilicet duodeviginti millia annorum, in quibus solis axis movetur in signis septentrionalibus quantum ad habitationem que modo habitatur: et tunc destruetur ista, et erit annus habitationis meridiane per duodeviginti millia annorum, in quibus axis solis percurret signa meridionalia. Et videtur Empedocles ita posuisse, qui dixit omnia in anno isto magno exire de mixto, et omnia in anno magno redire ad ipsum. Quod totum Kcclesia respuit : et nos contra hoc totum specialem tractatum faciemus: et tamen tangendo solvemus quae sufficiunt huic operi.

3. Redeuntes aulem, modo objicimus adhuc per illud Psalmii, 3: "Non resurgent impii in iudicio". Sed eadem ratio est de peccatoribus quantum ad naturam et justitiam reddentem peenas, et de bonis quantum ad naturam et justitiam reddentem premia. Ergo videtur, quod nullus resurget.

4. Item, Ratio Apostoli non videtur valere: quia granum cadens in terram seminatum non moritur, nisi secundum esse grani, sed vivit secundum generativam et formativam quae format in eo plantam et herbam et folia et hujusmodi: homo autem moritur in toto.

5. Item, Adhuc non videtur valere ratio Domini: quia non sequitur, si non est Deus mortuorum, sed viventium, quod propter hoc Abraham, Isaac et Jacob vivant, nisi in anima tantum: et tunc necessario non sequitur ex hoc, quod resurrectio erit.

6. Per rationem autem objicitur sic: Cujuscumque causae perpetue sunt, ipsum causatum necesse est esse perpetuum: generationis et corruptionis omnes causae sunt perpetue : ergo generationem et corruptionem necesse est esse perpetuas. Prima patet ex diffinitione causa. Secunpa autem probatur in Ik de Generatione et Corruptione ab Aristotele. Causa enim efficiens est latio solis in obliquo cireulo. Materia autem indeficiens est, cum generatio unius sil corruptio alterius, et e converso: sic enim numquam stabit generatio: generatur enim ex aere aqua, et rursus ex aqua aer: et ita circularis et indeficiens. Et cum esse divino semper participet unumquodque quantum potest, inde sic currente generatione et corruptione numquam incipiet status resurrectionis, ut dicunt Sancti: sed generatio et corruptio in perpeltuum current, ut dicunt Philosophi: ergo numquam erit resurrectio.

7. Item, Philosophus in II de Generatione e€ Corruptione, in fine: Quaecumque habent substantiam corporalem, mota non reilerantur codem numero: homo est substantia corporalis : ergo corraptus non reiteratur idem numero: sed resurrectio est in idem numero: si ergo non erit in numero, non eril resurrectio : sed non crit in idem numero, ut probatum est: ergo non erit resurrectio.

Responsio. Dicendum ad hoc, quod certius secundum Catholicam fidem nobis est, resurrectionem carnis ejusdem numero in qua nunc vivimus, esse futuram, et unumyuemque in cadem recipere bona et mala secundum quod meruit, quam quod sol orietur cras: quod enim sol orietur, quandoque fallet, scilicet in die ultima, quando stabit: istud autem a divina veritale est acceptum, quae non fallit, nec fefellit, nec fallere nec falli potest.

Argumenta ergo primo inducta concedimus : licet enim. ratio non sufficiat ad accipiendum hoc sine revelatione, tamen acceptum nititur confirmare, et refutat contrarium. Sic est et in omnibus symboli articulis.

An w autem quod primo contra objicidur, dicendum quod Job non intendit negare resurrectionem: sed bene adstruere, quod a virtute intrinseca seminali non resurget homo: sicut in planta manet virtus sementiva, per quam redit ad eam vita et Juventus ejus, ut dicit Philosophus. Et hoc quidem facit in prima.

In secunda autem quod non resurgat radiis imaginum stellaruin moventibus intendit adstruere, sed virtute divina sola, quae atterit celum et omnem cull rationem et vigorem quem habet in movendo ad generationem. Cum enim due sint causa moyentes in generatione, scilicet proxime quae sunt in materia, et universales quae sunt in stellis et imaginibus carum, quas describunt in coelo, negat Job resurrectionem fulturam moventibus hujusmodi causis. Unde post locum illum, in capite x1x, 25, dicit: Scio quod Redemptor meus vivit. Et hoc non attendit Rabbi Nasse, quando dixit Job negasse resurrectionem.

Ad iv autem quod objicitur de heresi Philosophorum, dicendum quod stultitia est : quia si verum est quod dicunt, ostendo quod nec tunc erit aliquid similis complexionis: quia dicunt Philosophi, quod signum sine planeta in causando est sicut corpus sine anima imperfeclum. Constat autem omnibus scicntibus motus superiorum, quod redeunte octaya sphera in idem punctum unde incepit, non sunt reversi planeta in idem, unde ipsi inceperunt : ergo non causabitur aliquid simile priori. Et hoc sulliciat in presenti: quia error ille specialem habet difficultatem.

Ad aliud dicendum, quod resurrectio apte vocatur immutatio ad formam gloriw: et verum est, quod hocmodo non resurgent, quia. cadent in mortem aeternam.

Ad aliud dicendum, quod nihil in natura simile est in tolo Dei miraculis: quia aliter natura tantum posset, quantum posset Deus. Sed arguit Apostolus aminori: quia si potest natura debilis. et imbecillis morluo secundum quid, reddere vitam nobiliorem, multo magis potest creator hominum hoc facere corpori humano, quod est unilum anime ad suam imaginem insignite.

Ad aliud dicendum, quod Dominus sublilissime arguit: quia si anima vivit, que substantialiter est forma corporis, necesse est ipsam vere esse unibilem corpori, Cum igitur nihil imperfectum relinquat Deus, quia, sicut dicit Moyses, "Dei perfecta sunt opera", ipse uniet eam corpori indissolubili: et hoc erit in resurrectione.

Ad aliud dicendum, quod generatio et corruptio comparate causis proximis, rationem habent pepetuitatis: et hane solam attendit Philosophus, quia per Philosophiam altiorem causam cognoscere non potuit. Sed est voluntas Dei, que est causa causarum omnium, qua stabit, quando Deus voluerit. Et hujusmodi ratio super secundum librum Sententiarum disputata invenitur e.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur ibi de substantia materie elementorum, ex quorum formis non remanet relatio ad eamdem formam in numero, quia ipsa destruitur: et de illis verum est quod dicit. Sed in corruptione hominis manet relatio ad eamdem formam humero manentem, quia illud corpus sociatur anima: et ideo revertetur homo qui moritur, idem in numero.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1