Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quid sit resurrectio ?

ARTICULUS II. Quid sit resurrectio ?

Secundo queritur, Quid sit resurrectio ?

Dicit autem Augustinus super Genesim ad litteram : "Resurrectio nihil aliud est nisi restitulio in consimilem vitam *."

Damascenus autem in libro de Fide orthodoxa : "Resurrectio est secunda ejus quod cecidit surrectio." Et parum post : "Resurrectio est rursus copulatio anime et corporis : et secunda cjus quod dissolutum est et cecidit, animalis surrectio."

Contra primam autem objicitur sic : 1. Consimilis vita: aut est similis vite ante peccatum secundum statum innocentiv, aut similis isti secundum statum pene et culpe. Si primo modo : ergo illa vita cibis egebit et commixtione sexus, quod est contra Dominum in Evangelio dicentem, quod "in resurrectione neque nubent, neque nubentur", etc., Si secundo modo : ergo erit vita futura in poenis famis, sitis, et hujusmodi, quod absurdum est : ergo resurrectio non est restitutio in consimilem vitam.

2. Item, Augustinus super Genesim dicit sic : "Reditum ad id quod sentimus, resurgere appellamus," Sed jam sentimus labores et miserias, et ante peccatum animalem vitam sensimus. Ergo reditus per resurrectionem erit ad talem : ergo nulla resurrectio erit gloriosa.

3. Item Augustinus in libro IV de Trinitate ; "Resurgere nihil aliud est, quam reviviscere, et a morte ad vitam redire." Et ex hoc sequitur idem quod prius.

Ex omnibus autem his concluditur, cum tam in primo statu quam in secundo fuerit vita cum potentia moriendi, quod in resurrectione futura sit potentia moriendi, quod falsum est.

Ossicrron autem de illa quae est Damascent, quia 1. Secunda resurrectio non est, nisi prima precesserit : sed primo numquam surrexit corpus hominis antequam sit dies judicii : ergo nec tunc secundo surget: ergo male dicit, secunda resurrectio.

2. Item, Secunda non nolat nurnerum et ordinem, nisi actuum ejusdem rationis: sed elevatio corporis hominis ad hance vitam, et elevatio sua ad formam glorie, non sunt ejusdem rationis : ergo non secundo tunc surget corpus.

3. Item, Secundum Philosophum in VI Topicorum: "St aliquod commune invenitur in diffinitione et diffinito, illud nec est pars diflinitionis, nec diffiniti :" sed surrectio communiter invenitur in diffinitione, et diffinito ergo pars neutrius est : ergo totum quod. dicit Damascenus in utraque suarum diffinitionum non explanat, nisi habitudinem prepositionis qua est in composito, cum dicitur resurrectio.

Item, Objicitur de secunda, quia quod dissolutum est, videtur idem dicere cum eo quod cecidit : ergo videtur diffinitio nugatoriam habere repetitionem.

4, Ttem, Diffinitio resurrectionis omni resurrectioni debet convenire : sed hee diffinitio non convenil resurrectioni Domini, quia non est dissolutum corpus jus : ergo non est generalis, nec bona, ut videtur. Quod autem non conveniat resurrectioni Domini, patet per hoc quod dicit Damascenus !: "®G0a¢, id est, corruptionis nomen duo significat : signilicat enim hujusmodi passiones, famem, sitim, laborem, clavorum perforationem, mortem, id est, separationem anime a corpore, et quecumque talia. Secundum hoc significatum etigov, id est, corruptibile corpus Domini dicimus. Omnia enim haec yoluntarie assumpsit. Significat etiam ¢0éez, id est, corruptio, perfectam corporis in ea (ex quibus compositum est) elementa, dissolutionem et destructionem, quae magis a multis corruptio dicitur et nominatur. Hujus experimentum corpus Domini non habuit, ut ait Propheta David : Quoniam non derelingues animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuam videre diapodpay, id est, corruptionem."

5. Item, Objicitur de hoc quod dicit, animalis. Potius enim debuit dicere, hominis, quam animalis quia quod resurget, habet ab co quod est homo, et non ab eo quod est animal.

G. Item, Secundum omnes istas diffinitiones non resurget homo, sed tantum corpus, ut videtur : cum tamen resurgere sit proprius actus hominis, et non partis hominis.

Contra quod videtur dicere Damascenus, sic: "Animales mortales existentes qualiter resurgent." Jt infra parun : "Ipsum corpus quod corrumpitur et dissolvitur, idem resurget*." Ergo videtur, quod hominis non sit resurgere, sed tantum corporis, quod non est homo.

7. Item, Videtur contrarium debere dicere : quia actio potius est agentis, quam patientis : sed anima aget resurreclionem perficiendo et movendo corpus: ergo anima potius resurget, quam corpus :etita male dicit et diffinit Damascenus resurrectionem.

Sorutio. Dicendum, quod omnes iste diffinitiones satis bona sunt : sed omnia verba Augustinus loquens de resurrectione, communiter et non stricte accepit. Et ad intelligendum hoc, sciendum quod resurrectio dupliciter dicitur, scilicet communiter, et proprie. Communiter sumpta resurrectio continet sub se relationem ad slatum gloriw, et ad statum vite animalis, sicut dicimus Lazarum resurrexisse : et hoc modo non quwrimus diffinitionem ejus hic. Proprie sumitur, prout dividit cum suscitatione hoc commune quod est restitui ad yitam exstinctam : et sic non competit resurrections, nisi ad yilam inexstinguibilem, sive sit in poenis, sive in gloria.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod si volumus concedere de resurrectione stricte sumpta loqui Augustinum, quod consimilis vita dicitur in specie et veritate humana vite, licet differat ab hac et illa quae fuit in statu Innocenti, in statu et proprietate.

Ad aliud dicendum, quod sentire in verbo Augustini ponitur pro experiri quoad substantialia vite humane : quia eadem etiam experiemur in resurrectione : quia aliter non resurgeremus et non dicitur sentire pati eadem? per sensus qua modo patimur.

Ad aliud dicendum, quod non est reditus de morte ad vitam perfecte, nisi perfecte vita vincat mortem : et hoc non est nisi quando omnis causa mortis naturalis excludetur, quae est pugna contrariorum : et hoc modo non erit resurrectio, nisi post cursum mundi in fine temporum.

Ad aliud dicendum, quod due sunt elevationes corporalis materie. Una ad formam quae est anima rationalis : et hee fit in generatione. Et alia ejusdem ad animam indissolubiliter reunitam : et haec dicitur regeneratio. Matth. x1x, 28 : "In regeneratione, cum sederit Filius hominis", etc. Et ideo falsum est, quod non sunt ibi duae surrectiones corporis.

Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod ea quorum ly secundum notat iterationem, sint ejusdem accidentis, sed tantum, quod sint ejusdem rationis : sicut quando secundo bibo, non oportet quod secundus potus sit similis primo in accidente. Et ita est de duplici vita ad quam surgit corpus, quod est ejusdem specici, et non ejusdem accidentis,

Ad aliud dicendum, quod id quod dicit Aristoteles intelligitur de his quae eodem modo sumuntur in diffinitione et diffinito : sicut si dicerem, homo albus est animal rationale album. Sed non est sic : cum enim dicitur resurrectio, surrectio dicit habitudinem corporis ad animam recipiendam, et iterationem surrectionis notat prepositio : sed in diffinitione notat terminum motus resurrectionis : quia resurrectio motus est, et per duos terminos diffinitur, quorum unus est casus et dissolutio : alins autem altitudo immortalis vite in bonis et malis communiter : et illa importatur per ly surrectio positum in diffinitione : quia componitur a sursum, et erigo : co quod sic sit figure decomposite.

Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio non convenit resurrectioni Domini : et ipse dat aliam in eodem capite quae resurrectioni Domini convenit, sic dicens: "Domini resurrectio est corporis sancti et incorrupti et anime unio."

Ad aliud dicendum, quod animalis est ibi adjectivum, et est genitivus ejus quod dicitur hic et haec animalis, et hoe animale : et dicit conditionem corporis cadentis in mortem, et est sensus, animalis, id est, animaliter viventis corporis, quod cecidit per mortem, et dissolutum est per incinerationem.

Ad aliud dicendum, quod resurrectio est hominis secundum corpus : et hoc intendit dicere Damascenus, et non aliud.

Ad aliud dicendum, quod resurrectio non dicitur hic tamquam moventis, sed tamquam ejus cujus est actus surgendi sive moti in actu illo : et ideo proprie convenit homini secundum corpus, non autem secundum animam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2