Articulus 26
Articulus 26
An resurrectio Christi in omnibus resurgentibus appareat, cum sit causa nostre resurrectionis ?
ARTICULUS XXVI. An resurrectio Christi in omnibus resurgentibus appareat, cum sit causa nostre resurrectionis ?
Tertio queritur, Quid de resurrectione Christi in omnibus appareat, ex quo sua resurrectio est causa nostre resurrectionis ?
1. Illi suam imaginem non portaverunt in vita: ergo conformes in nullo ei debent esse in resurrectione.
2. Item, Apostolus, ad Philip. ur, 21, dicit, quod "reformabit corpus humilitatis nostre, configuraium corpori claritatis sue", Constat autem, quod sic corpora damnatorum non reformabit. Ergo videtur, quod nihil habeant sue resurrectionis.
In contrarium est, quod incorruptio corporum damnatorum (ut hic dicitur in Littera) est aliquod bonum: constat autem, quod hoc non habent ex merito voluntatis, quia ex hoc nullum bonum merentur: ergo aut hoc causatur a natura, aut a resurrectione Christi: constat autem, quod non ex natura sufficienter, quia natura de se est mortalis et corruptibilis : ergo causatur ex resurrectione Christi tamquam ex propria causa exemplari.
Responsio. Hoc ultimum videtur mihi concedendum : quia incorruptio in omnibus corporibus exemplariter et efficaciter est a resurrectione Christi, sive a Christo resurgente: sed a divina justitia continente eos in poenis est etiam sicut a causa efficiente tantum.
On this page