Articulus 25
Articulus 25
An dolores causati ex inequalitate humorum manebant ?
Videtur autem, quod sic: quia 1. Nullum dolorosum debet auferri a corpore, quod addictum est dolori perpetuo: sed febres, leprae, et hujusmodi, sunt dolorosa : ergo non debent auferri a corporibus damnandorum, quae addicta erunt dolori perpetuo.
2. Item, Destructa dolendi impotentia naturali cessabit dolor: ergo a destruclione consequentis, si non cessaverit dolor, non cessabit dolendi impotentia: sed impotentia hae est in inequalitate humorum in omni complexionato corpore: cum igitur corpora damnatorum sint complexionata, videtur quod non detrahetur eis hujusmodi dolendi impotentia : ergo nec dolor consequens.
3. Item, Omne complexionatum dolens alicna caliditate, possibile est dolere propria, si intendatur extra harmoniam crisis propriae : sed corpora damnatorum dolebunt aliena caliditate : ergo possibile erit ea dolere propria, si intendatur extra harmoniam, etc. : sed constat, quod possibile est intendi, cum non sit aliqua gratia prohibens : ergo possibile est illa corpora febricitare, et leprosa fieri, et epileptica, et hujusmodi.
In contrarium hujus est, quod 1. Ut dicit Philosophus, omnis passio magis facta abjicit a substantia : constat autem, quod tales passiones magis fiunt intensis qualitatibus complexionantibus ; ergo a substantia abjiciunt: ergo poss- bile est deperire corpora illa, quod est contra Scripturam, quia desiderabunt mori, et mors fugiet ab eis : et Beda dicit, quod "sic moriuntur, quod numquain perfecte moriuntur."
2. Item, Bernardus dicit, quod "ignis inferni insequitur culpam, non naturam:" et quia culpa inseparabilis est, ideo perpetuus erit ignis : ideo necesse est cos in igne perpetuari: sed hoc fieri non posset, si destrueretur complexio propter inequalitatem : ergo necesse est, quod complexio equalis servetur : ergo num~ quam habebunt infirmitatem ex inequalitate humoris causatam.
3. Item, Caro corrupta minus dolet : cum ergo impii maxime doleant secundum sensum, necesse est quod semper caro viva et incorrupta perduret: ergo impossibile est, quod corrumpatur ex corruptione complexionantium.
Responsio. Dicendum, quod sicut probat ultima pars objectionum, ita est tenendum : unde sicut tunc stabunt contraria in mundo majori, ita stabit eorum pugna in mundo minori, hoc est, in homine.
Ad primum ergo dicendum, quod nullum dolorosum causatum ex voluntate, et dolorem non minuens, aufertur a damnatis: sed febres, et hujusmodi, non a voluntate causantur, et etiam dolorem jonis exteriorem minuunt, eo quod non ita sentit distemperata commixtio, sicut temperata tactum ignis exteriorem.
Av ativp dicendum, quod non destruetur impotentia dolendi simplex, sed in quodam quod impediret dolorem perpetuum : causa enim impotentiae dolendi exterius, est excessus agentis extra supra harmoniam tactus: simile enim commixtioni tactus secundum quod est simile, positum supra tactum, non sentitur, sed excellens : et ideo tanto velocius et fortius sentitur, quanto temperatior est caro tangens: et hoc non aufertur, sed discrasia commixtionis ex putrefactione dolores interiores adducens, aufertur ad majorem eorum poenam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum quod instantia est in statu futuro : quia omnia quae sunt de corporum commixtione, stabunt in harmonia in qua posuit ea Deus, ut contemplari possit artifex in operibus sapientiae : et ideo erit tunc affligens extra prater possibilitatem intensionis qualitatum interiorum, et praeter complexionis corruptionem.
On this page