Text List

Articulus 1

Articulus 1

An resurgentibus sit statura una vel diversa ?

ARTICULUS I. An resurgentibus sit statura una vel diversa ?

Incidunt autem circa primum difficultates quatuor. , Prima est, An resurgentibus sit statura una, vel diversa ? Secunda est, Utrum corpus gloriosum possi, esse in minori loco, quam sit quantitas stature ejus ? Tertia, Utrum possit esse cum alio corpore non glorioso in codem loco ? Quarta, Utrum cum alio glorioso possit esse in loco uno et eodem ?

Ad primum sic proceditur : 1. Eorum quorum unum est agens specie et numero, et materia equaliter disposita ad actionem agentis suscipiendam, est productio una secundum figuram et quantitatem : sed resurgentium agens, etc. : ergo corum est productio una secundum figuram et quantitatem, Prima constat in omni natura et arte per inductionem. Secunna autem probatur ex hoc, quod agens (ut patet ex prahabitis) est Deus vel Filius resurgens, et cineres sunt actionem suscipientes, ut patuit ex prehabitis.

2. Item, Quorumcumque productio est ex uno secundum totum suum genus, habent omnia vim illius unius ad figuram ect quantilatem, nisi per errorem devietur ab illo : sed omnium hominum productio est ex uno, scilicet Adam: ergo in omnibus est vis una ad figuram et quantitatem stature, nisi deviatum sit ab illo per nature errorem : constat autem, quod omnis error corrigitur in resurrectione, sicut jam habitum est : ergo relinquitur in omnibus una figura Ade et statura : non ergo erunt in diversa quantitate et figura.

3. Item, Philosophus dicit, quod quorum forma substantialis est una, illorum etiam figura est una : ergo et quantitas perfectionis secundum figuram : sed resurgentium omniam est forma una: ergo et figura una: ergo et statura, in quantum est perfectio illius figure.

4. Item, In I de Anima dicit, quod omnium natura constantium lerminus est et ratio magniludinis et augmenti : iste autem terminus habet poni ab aliqua virtute : constat autem, quod illa virtus est forme : ergo quorum est una forma, illorum est una magnitudo secundum naturam, nisi sit error: sed error corrigitur : ergo in resurrectione cum omnium forma sit una, omnium erit statura una.

5. Si forte quis dicat, quod secundus secundum naturam sit minor primo generante, quia dividitur materia ex qua fit generatio : et iterum tertius minor illo. Contra : Constat, quod hic divisio fit per paria, aut per imparia. Si per paria : tunc secundus medietate debet esse minor primo, quod falsum est : jJamdudum enim homines nullius | vel insensibilis fuissent quantitatis. Si per imparia : tunc illa imparitas aut est. secundum partem determinata quantitatis, quae totum mensurat : aut secundum rationem continui, quae semper manet divisibilis. Si prima pars detur : tunc secundus in tota parte debet esse minor quam primus, et tertius quam secundus : et sic sequeretur idem quod prius, scilicet quod divisio stetisset. Si secundo modo dicatur : tunc secundus semper erit minor primo, et tertius secundo, et sic de aliis : et licet non stet divisio, tamen devenit ad insensibile : et hoc est absurdum,

Et haec est responsio aliquorum nihil scientium de natura seminis : quia corpus naturale secundum philosophiam non dividitur in infinita. Et preterea nullam rationem fingere possunt, quare secundus ex minori parte generetur, quam primus, et tertius quam secundus. Et tertium inconveniens est, quod ex eodem aliquo signato et primus formetur, et secundus, et tertius, quod est absurdum in philosophia naturali. Et ideo haec responsio, licet multorum, ut absurda contemnitur a nobis.

Ty contrartum autem hujus objicitur sic : 1. Statura omnis generati secundum naturam accipitar ex quantitate caloris extendentis et humidi extensibilis : sed hee inequalia sunt in omnibus : ergo quantitas eorum inequalis est secundum naturam : sed in die judicii nihil addetur quantitati naturali uniuscujusque : ergo in die judicii crunt resurgentes inequales in quantitate.

2. Item, Ex Littera habetur, quod quedam sunt minora, et quaedam majora.

Responsio. Dicendum, quod unumquodque corporum recipiet tunc quantitatem in longo, lato, et spisso, quam habiturum erat in mensura etatis plenitudinis Christi, si natura non defecisset per mortem vel infirmitatem vel nutrimenti subtractionem, vel errasset per superfluitatem vel alium errorem. Quantitas autem illa debet mensurari ad duo qu in objiciendo dicta sunt, scilicet calidum extendens, et humidum extensibile secundum perfectionem organorum et quaniitatis. Et quia hoc multipliciter impeditur ex parte materie, et ex parte virtutis, et ex parte exercitii sive laboris in quo occupantur juvenes, et in his omnibus modis secundum defectum vel abundantiam : ideo multiplex contingit error in quantitate hominum, de quibus agitur in naturis : et non est hic locus hos errores inquirendi.

Dicenpum ergo ad primum, quod agens est unum, sed dispositio non est una: quia prius habitum est, quod in pulveribus manet relatio ad animam, et ad instrumenta naturalia quibus perficit corpus, quae sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum complexionabilia : et secundum horum rationem dabitur ei quantitas : quia haec proprie est quantifas sua.

Ad aliud dicendum, quod aliud est deviare naturam, et aliud est eam esse aliam : quia alia et alia est in homine alio et alio : sed deviat, quando non perficit id quod inest jam per principium activum et passivum sufficienter ad quantitatis perfectionem unde licet hominum productio sit ex uno, quia tamen natura est alia et alia secundum principia proxima, non deviat aliam et aliam constituendo quantitatem, sed potius recte attingit finem secundum principia accepta ad quantitatis operationem : et ideo in hoc non indiget correctione.

Ad aliud dicendum, quod sicut est forma una, ita figura una et quantitas una : unde cum forma non sit nisi una specie, non potest haberi, nisi quod quantitas sit una specie et similiter figura.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quod Philosophus dicit : sed ratio magnitudinis sumitur ex principiis quae sunt in semine, et sunt instrumenta virtutis formative, scilicet calidum, et humidum, et haec sunt diversa in diversis embryonibus et seminibus conceptis : et ideo naturaliter egreditur diversa quantitas et diversa figura.

Ad aliud dicendum, quod illa solutio absurda est, ut probatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1