Text List

Articulus 2

Articulus 2

An corpus gloriosum potest esse in mi-~ nori loco quam sit, vel exigat majo rem vel wegqualem vel minorem vel etiam nullum ?

ARTICULUS II. An corpus gloriosum potest esse in mi-~ nori loco quam sit, vel exigat majo rem vel wegqualem vel minorem vel etiam nullum ?

Secundo quwritur, Utrum corpus gloriosum potest esse in minori loco, quam sit, vel exigat majorem vel equalem vel minorem vel etiam nullum ?

Videtur enim quod sit in minori loco : quia 1. Corpora gloriosa (ut dicit Apostolus ') configurabuntur corpori Christi : sed corpus Christi potest esse et est in minori, sicut patet in altari in specie panis parva ; ergo et nostra corpora.

2. Item, Omne_ subtile applicatum glorioso, est in minori parte grossi corporis : sed gloriosa corpora sunt subtilissima : ergo in loco grossi corporis applicata, poterunt esse in minori parte corporis grossi.

3. Item, Spiritus non comparatur ad locum divisibiliter, sed indivisibiliter : corpora autem grossa sunt in loco divisibiliter secundum aequalem commensu- rationem : ergo corpus spirituale quod est medium inter spiritum et corpus, erit in loco quidem divisibiliter, sed tamen secundum minorem dimensionem quam corpus grossum : ergo erit in minori quantitate loci, quam sit ipsum.

Sed scontra videtur, quod sit secundum majorem dimensionem, quam sit suus locus naturalis : quia

1. Omne corpus subtile in natura est rarum : et omne rarum plus occupat de loco (ut dicit Philosophus) quam corpus grossum : ergo corpus glorificatum plus oceupabit de loco, quam idem non glorificatum : sed non glorificatum occupat locum sibi equalem: ergo glorificatum occupabit majorem.

2. Item, Corpus quanto formalius est et spiritualius, tanto majorem occupat locum, ut dicunt Philosophi : et ideo locus aque major est quam terre, et acris Major quam aque, et ignis major quam aeris, et locus ccli maximus quantum ad illos coelos qui sunt in loco: constat autem, quod glorificatum corpus formalius et spiritualius est non glorificato ergo idem corpus glorilicatum occupat majorem locum se non glorificalo : sed non glorificatum occupat aqualem suis dimensionibus : ergo glorificatum occupat majorem, quam sine dimensiones sum.

3. Item, Ex uno pugillo aqua (ut dicit Philosophus) fiunt decem pugilli aeris : ergo aer in proportione decupla se habet ad aquam : sed major est distantia subtilitatis inter corpus non glorificatam et glorificatum, quam inter aerem et aquam : ergo corpus elorificatum plus quam in decupla proportione occupat majorem locum, quam idem non glorificatum : cum igitur occupet non glorificatum locum equalem sux naturali dimensioni, videtur quod gloriosum occupat majorem, quam sint dimensiones quas habuit naturaliter.

Utrerivs videtur, quod exigat equalem :

1. Omne enim quod est in loco, est in loco sibi equali, ut dicit Philosophus : sed corpus gloriosum est in loco: ergo est in loco sibi aequali.

2. Item, Omne quod est in loco, ad eumdem terminum copulantur particule suae, et particulae loci: sed corpus gloriosum est in loco: ergo ad eumdem terminum copulantur particule sue, et particule loci.

3. Inde ulterius sic objicifur : Omne cujus particule cum particulis loci ad eumdem terminum communem copulantur, habet locum sibi equalem : sed sic copulantur particule corporis gloriosi cum particulis sui loci: ergo videtur, quod suus locus sibi sit equalis.

4. Item, Omne locatum per suas dimensiones distare facit dimensiones loci, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum *, ubi loquitur de distantia lignei cubi : sed omne quod sua dimensione facit distantiam loci, habet locum sibi equalem : ergo corpora gloriosa locum habent equalem sibi.

5. Item, Omne quod circumscribitur a loco, habet principium, medium, et finem, secundum loci principium, medium, et finem : sed omne tale habet locum zqualem sibi: ergo quod circumscribitur loco, habet locum equalem sibi: sed corpus gloriosum est in loco, et circumscribitur loco : ergo habet locum equalem sibi.

Uttertus videtur, quod non sit in loco aliquo corpus gloriosum, sic :

1. Omne quod est in loco, habet dependentiam ad locum : sed corpus gloriosum non habet dependentiam ad aliquem locum : ergo ipsum non est in loco.

2. Item, Ut dicit Philosophus, locus est locati salvativus : sed corpus glorio- sum nullo indiget salvante : ergo nullo indiget loco : constat autem, quod superfluum non est in natura, nec in operibus Dei : ergo corpori glorioso nullus a natura vel a Deo aptatur locus.

3. Item, Omne continens nobilius est contento : sed nullum corpus nobilius est glorioso : ergo corpus gloriosum nullum habet corpus continens : sed omnis locus est continens : ergo a superiori negando nullum corpus gloriosum habet locum.

Responsio. Dicendum, quod corpus gloriosum habet locum quodammodo, et quodammodo non. Sunt enim conditiones loci esse ambiens formalius contento, et continens, et salvans, et immobile, ad quod est motus naturalis, et esse principium generalionis, sicut dicit Philosophus : et si he conditiones loci omnes simul accipiantur, corpus gloriosum non habet locum corporalem : nullum enim est formalius continens, et salvans, nec immobile ad quod sit suus motus in quantum est gloriosum, quod habeat influentiam super ipsum, sicut principium gencrationis : et hoc modo etiam orbes inferiores non sunt in loco, sicut dicit Commentator super physicam Aristotelis. Si autem accipiatur ambiens quod est magis congruens in genere corporum : tunc etiam locus magis large dicitur : et sic erit corpus gloriosum in loco in ecelo empyreo. Si autem largissime sumatur locus : tunc erit tantum ambiens equale ei quod ambitur: et tunc erit corpus gloriosum in loco ubi voluerit, quandoque circa nos, quandoque in coelo empyreo secundum volun. tatem Dei.

Et ideo ullima pars rationum soluta est: quia illa non tenet, nisi de loco physice et propric acceplo. Secundum autem quod mathematicis datur locus et divinis corporibus, non coneludunt.

Omnes autem illas quae penultime sunt, ego plane concedo, quod non potest aliquis negare recte senliens quin habeant loca aequalia sibi.

Ad primam autem partem rationum dicendum, quod corpus Christi non est sub tanta specie panis vel vini in quantum est gloriosum, sed potius prout est cibus fidelium, fide non dente sumendus, sicut diximus in tractatu de Lucharistia : et ideo non in hoc configurabitur ci corpus nostrum, sed tantum in hoc im quo gloriosum ostenditur,

Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, nisi de subtili quod complicari et comprimi potest in partibus, quia hoc est complicativum partium, ut dicit Philosophus: talis autem complicatio et compressio cum mutet situm partium et corrumpat figuram, non potest esse in corpore glorioso, quia aliter novam acciperet figuram in quolibet loco novo, et comprimeretur sua quantitas: et hoc est absurdum dicere de corpore glorioso.

Ad aliud dicendum, quod corpus spirituale est corpus secundum naturam, et habet tres dimensiones: et hoc non est medium in participando locum inter spiritum et corpus non gloriosum, sed potius extremum: quia quanto est spiritualius secundum Philosophos (nisi aliquid reformet pactum) tanto occupat locum ampliorem et majorem: et ideo supponitur falsam in argumento, scilicet quod sit medium in participando Jocum : quia ad minus cum gloriosum sit corpus determinatum propria figura et qualilate, per id accidit ei habere locum, per quod accidit hoc corpori grosso: et ideo non oportet, quod sit in loco majori.

Ad aliud partem objectionum dicendum, quod hoc non est verum, licet hoc quidam minus periti dixerint: sed est in loco equali sibi. Et tria argumenta ibi indueta, non tenent, nisi de corpore, quod sit rarum, subtile, formale, spirituale, per rarefactionem: sed non est sic de corpore glorificato: si enim rarificarctur, tunc non retineret figuram propriam, nec staturam etatis plenitu- dinis Christi: sed subtilitas ejus et spiritualitas est per ablationem qualitatum ignobilium, quae sunt grossilies, et materialitas, remanente eadem substantia non rarificata: sicut dixerunt quidam de sole, quod habet partes conglobatas in figura, et tamen est corpus subtile spirituale : et tale corpus grossum et subtile est in una statura, et una figura. Kit per hoc patet solutio ad totum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2