Articulus 45
Articulus 45
An sint quinque receptacula animarum postquam separantur a corpore ?
Videtur enim, quod hec receptacula sint quinque : quia 1. Secundum numerum et modum meritorum debet esse modus et numerus receptaculorum. Est autem peccatum mortale, et originale, et veniale, et meritum charitatis. Constat autem quod primo respondet infernus, secundo limbus puerorum, tertio limbus patrum ante Christi adventum, et modo regnum celorum. Ergo aliqua loca receptaculorum specialia debent respondere quarto et quinto.
2. Item, Est receptaculum cum tenebra et sensibili pena purgans, et cum tenebra tantum non purgans: ergo est aliquod cum tenebra tantum et purgans, et cum sensibili tantum et non purgans: ergo erunt sex differentia istorum receptaculorum.
3. Item, Iste aer secundum Petrum, est carcer caliginosus damonum ?: ergo est unum receptaculorum : ergo sunt plura quam communiter ponuntur.
4. Item, Constat, quod diabolus ubique sit, est in poenis et in igne: ergo et hic in carcere isto : sed habitum est, quod ille ignis corporeus est: ergo hic est ignis corporeus : sed ignis corporeus precipue calidissimus, calefacit et exurit corpora vicina: ergo iste ignis comburere debet domos et vicinos homines: et hoc non videmus.
Ad hoc dicendum, quod diversa_ sunt receptacula animarum, et sic diversificantur. Aut enim sunt ut terminus, aut ut via, Si terminus : tunc sunt duo, scilicet secundum malum meritum infernus, et secundum bonum meritum regnum celorum: sed terminus secundum malum meritum sive infernus est duplex, secundum meritum proprium, et alienum contractum cum natura: et primo respondet inferior infernus damnatorum, secundo autem limbus puerorum qui est infernus superior: et de horum poena querere est super secundum Sententiarum, tractatu de originali peccato. Si autem est secundum viam: aut hoc est ex defectu proprii meriti, aut ex defectu solutionis pretii: quia ista duo requiruntur ad perfectam satisfactionem, sicut notatum est supra tertium Sententiarum. Si primo modo: tunc est purgatorium. Si,.secundo modo: tune est limbus sanctorum patrum ante ad= ventum Christi.
Ab primum ergo dicendum, quod mortale et veniale puniuntur in inferno quia veniale per accidens habet panam aeternam, scilicet propter conjunctionem ad mortale, sicut notatum est super secundum Sententiarum*. Originalis autem et venialis, meo judicio, conjunctio est impossibilis: quia omittendo mortaliter peccabit, quando venialiter peccare potest: aut etiam veniale non reputatur. Kit de hoc etiam ibidem invenies.
Ad aliud dicendum, quod poena sensibilis non potest esse sine tenebris: quia tenebre sequuntur ad aversionem, et sensibilis pena ad conversionem : et ideo nullus est locus sensibilis pone tantum, sicut nullum est peccatum mortale habens conversionem tantum. Similiter non potest esse tenebra purgans: quia non facit purgatorium, nisi in eo qui habet lucem gratie, et per poenam sensus. Et patet per predicta, quod etiam alie differentiae non sunt possibiles.
On this page