Articulus 44
Articulus 44
An fetus abortivi et monstra resurgent, et an tales habebunt dotes ?
Videtur enim, quod tales non resurgent : resurrectio enim regeneratio quedam est : sed regeneratio non est, nisi jam nati : cum ergo isti non sunt nati, videtur quod non renascantur : ergo nec resurgunt.
Videtur, quod sic : quia 1. Erunt immortales : ergo habebunt dotem immortalitatis sive impassibilitatis.
2. Item, Cum isti conserventur a lesivis, videtur quod corpus compositum ex contrariis conservari a lesivis non possit nisi per gratiam : ergo isti tales gratiam habebunt, ut videtur.
Responsio. Dicendum, quod duplex est nativitas, scilicet in utero, et ex utero. In utero est animatio, quae dicitur hic formatio perpuerii. Ex utero autem nativitatem non habent. Sed resurrectio sequitur primam nativitatem, et non secundam tantum.
On this page